Codex Iustinianus 1.3.4
inscriptio Imp․ Constantius A․ ad Taurum pp.
C.1.3.4pr. Officiales rationales, si exhibitione cursus seu primipili necessitate neglecta, interversa etiam ratione fiscali ad clericatus honorem putaverint transeundum, ad priorem condicionem retrahantur.
C.1.3.4.1 Si vero obnoxii ratiociniis vel necessitatibus non sint, sub notione iudicum officiis consentientibus, si id probabilis vitæ studium postularit, transferantur nec cessionem metuant facultatum.
C.1.3.4.2 Quod si clandestinis artibus putaverint inrependum, duas concedant liberis aut, si proles defuerit, propinquis e propria substantia portiones tertiam sibimet retenturi: si vero propinquorum necessitudo defuerit, geminæ portiones officiis in quibus militant relinquantur, portione tertia tantummodo retenta.
subscriptio D․ IIII k․ Sept․ Tauro et Florentio conss.[a․ 361]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
