Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.3.32

DE EPISCOPIS ET CLERICIS ET ORPHANOTROPHIS ET BREPHOTROPHIS ET XENODOCHIS ET ASCETERIIS ET MONACHIS ET PRIVILEGIO EORUM ET CASTRENSI PECULIO ET DE REDIMENDIS CAPTIVIS ET DE NUPTIIS CLERICORUM VETITIS SEU PERMISSIS.

inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Erythrio pp.

C.1.3.32pr. Omnes, qui ubicumque sunt vel posthac fuerint orthodoxæ fidei sacerdotes et clerici, cuiuscumque gradus sunt, monachi quoque in causis civilibus ex nullius penitus maioris minorisve sententia iudicis ad extranea iudicia pertrahantur aut provinciam vel locum aut regionem quam habitant exire cogantur․ nullus eorum ecclesias vel monasteria propria, quæ religionis intuitu habitant, relinquere miserabili necessitate iubeatur, sed apud suos iudices ordinarios, hoc est provinciarum rectores, locis quibus degunt et ecclesiarum ministeriis obsecundant, omnium contra se agentium suscipiant actiones, ut his saltem horisatque temporibus, quibus religiosos viros a turbulenta observatione prætorii vacare contigerit cumque eos ad tempus petitorum intentio calumniosa laxaverit, ad suase monasteria et venerabiles ecclesias conferentes sapienti animo, precatione sollicita faciliusque de proximo sacrosanctis altaribus obsecundent in suis laribus et domiciliis constituti.

C.1.3.32.1 In hac autem regia urbe si quando cuiuscumque rei causa episcopos vel presbyteros ceterosque clericos, qui sacrosanctis ecclesiis obsequuntur, sive monachos ex aliis quibuscumque provinciis contigerit reperiri, quos tamen in litem quisquam vocare voluerit, in nullo alio sit licitum memoratos cuiquam pulsare iudicio, nisi in tuæ sublimitatis dumtaxat examine, ubi eis et beatitudinis honor debitus reservetur et oratorum adfluens in defensionibus copia large præstetur.

C.1.3.32.2 Præterea cum in provinciis ex eius qui regit provinciam fuerint sententia vel interlocutione conventi sive illi sacerdotes seu cuiuscumque gradus clerici sive monachi habeantur, dummodo approbentur orthodoxi, qui in propriis causis contractibusve pulsantur non alios quam ecclesiæ propriæ defensores seu quos oeconomos appellant fideiussores præbeant, ne, dum exsecutoris pertinax et avara protervitas extraneos fideiussores flagitat, multiglex innoxiæ paupertati infligatur incommodum.

C.1.3.32.3 In hac autem regia urbe inventi ex quacumque provincia venientes, cum in tuæ amplitudinis iudicio, quod eis solum delegavimus, lite pulsati fuerint, reverentissimi orthodoxæ fidei sacerdotes certe oeconomi aut ecclesiæ defensores seu clerici in causis civilibus suis sive ecclesiasticis nulla præbendi fideiussoris molestentur iniuria, sed aut vicariis fideiussionibus contradantur, quas tamen stipulationum sollemnis cautela vallaverit, aut cautionibus et professioni propriæ ac facultatum suarum obligationibus committantur.

C.1.3.32.4 Hoc nihilo minus observando, ut in causis ecclesiasticis nullum alium conveniri fas sit nisi eum, quem dispensatorem pauperum, id est oeconomum ecclesiæ, episcopi tractatus elegerit ( hunc enim sine dubio a sacerdote convenit ordinari ): quem tamen conventum defensoris ecclesiæ fidei committi præcipimus.

C.1.3.32.5 Exsecutoribus in minoribus quidem iudiciis omnibus in ipsa conventione sacerdotum seu clericorum non amplius quam unum semissem aut sperantibus aut etiam audentibus accipere․ si vero apparitor tuæ magnitudinis ex sententia tuæ sedis amplissimæ in provincia degentes eos monuerit, iubemus non amplius eum quam duos solidos sportularum nomine percipere․ in hac vero urbe magnifica idem apparitor tuæ magnitudinis uno aureo sportularum gratia a provincialibus clericis contentus sit, quantælibet summæ qui conventus fuerit exponatur obnoxius.

C.1.3.32.6 Præterea nullus exsecutor vexare contumeliis clericos ullos, nullis impulsionibus molestare, nullis exprobrare conviciis aut corporalibus iniuriis fatigare conetur: his, qui huiusmodi aliquid adgressi fuerint, post amissionem cinguli et patrimonii ultima protinus animadversione plectendis.

C.1.3.32.7 Privilegiis sane singulis quibuscumque sacrosanctis ecclesiis orthodoxæ fidei, xenodochiis sive ptochiis tam generaliter quam specialiter attributis perpetuo reservandis, nullis eas earumque sacerdotes aut clericos cuiuslibet gradus aut monachos vel ptochos aut xenodochos orthodoxæ fidei deputatos extraordinariis muneribus præcipimus prægravari․ eas enim sarcinas oneris, quas plerisque personis diversa ratione remittimus, imponi beatissimis viris nostro sæculo inconveniens esse iudicamus.

C.1.3.32.8 Præterea ne cui temeritas sua lucrativa concedatur et ut impudens calumniantium refrenetur audacia, iubemus, quotiens ii, qui sacerdotes seu clericos seu monachos ceterosque superius designatos vel in tuæ magnitudinis examine vel in provinciali iudicio proposita actione convenerint, si causa cognita convicti fuerint sine iusta eos et legitima petitione pulsasse, omnes eis legitimas expensas sumptusque, quos ab exordio coeptæ controversiæ ipsorum vitio tolerasse eos constiterit, redhibere cogantur, ut hac saltem censuræ iustissimæ formidine revocati improbis adsidue conflictationibus occupati adquiescant se iam sopitis clamoribus iurgiorum magistra deinceps necessitate retinere.

subscriptio Datum Constantinopoli pridie nonas April․ Marciano cons.[a․ 472]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑