Codex Iustinianus 1.3.31
inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Dioscoro pp.
C.1.3.31pr. Orphanotrophos huius inclitæ urbis nulla subtilitate iuris obsistente eorum quidem qui pupilli sunt quasi tutores, adulescentium vero quasi curatores sine ullo fideiussionis gravamine in emergentibus causis tam in iudicio quam extra iudicium, ut opus exegerit, ad similitudinem tutoris et curatoris personas et negotia eorum, si qua possint habere, defendere ac vindicare iubemus: ita videlicet, ut præsentibus publicis personis, id est tabulariis, aut intervenientibus gestis in hac quidem inclita urbe apud virum perfectissimum magistrum census, in provinciis vero apud moderatores earum vel defensores locorum res eorum eis tradantur, a quibus sunt custodiendæ: ut, si quas earundem rerum propter fenus forsitan vel aliam urguentem causam vel eo quod servari non possunt alienare perspexerint, prius habita æstimatione licebit eis alienationis inire contractum, ut pretia eorum quæ exinde colliguntur, ab isdem personis custodiantur.
C.1.3.31.1 Huiusmodi autem pium atque religiosum officium pro tempore orphanotrophos ita peragere convenit, ut minime ratiociniis tutelaribus seu curationibus obnoxii sint․ grave enim atque iniquum est callidis quorundam, si ita contigerit, machinationibus eos vexari, qui propter timorem dei a parentibus atque substantiis destitutos minores sustentare ac velut paterna adfectione educare festinant.
subscriptio D․ k․ Iun․ Constantinopoli Marciano cons.[a․ 472]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
