Codex Iustinianus 1.3.30
inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Armasio pp.
C.1.3.30pr. Si quemquem vel in hac urbe regia vel in ceteris provinciis, quæ toto orbe diffusæ sunt, ad episcopatus gradum provehi deo auctore contigerit, puris hominum mentibus nuda electionis conscientia sincero omnium iudicio proferatur.
C.1.3.30.1 Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur: qualiter quisque mereatur, non quantum dare sufficiat æstimetur.
C.1.3.30.2 Profecto enim quis locus tutus et quæ causa esse poterit excusata, si veneranda dei templa pecuniis expugnantur? quem murum integritati aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames penetralia veneranda proserpit? quid denique cautum esse poterit aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur?
C.1.3.30.3 Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiæ et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium․ ita castus et humilis nostris temporibus eligatur episcopus, ut, locorum quocumque pervenerit, omnia vitæ propriæ integritate purificet.
C.1.3.30.4 Non pretio, sed precibus ordinetur antistes․ tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quæratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat.
C.1.3.30.5 Sola illi suffragetur necessitas excusandi․ profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus, cum sane quisquis hanc sanctam et venerandam antistitis sedem pecuniæ interventu subiisse aut si quis, ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et læsæ maiestatis accusatione proposita a gradu sacerdotii retrahatur.
C.1.3.30.6 Nec hoc solum deinceps honore privari, sed perpetuæ quoque infamiæ damnari decernimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et æquat, utrosque similis poena comitetur.
subscriptio D․ VIII id․ Mart․ Constantinopoli Zenone et Marciano conss.[a․ 469]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
