Codex Iustinianus 1.3.25.1
inscriptio Imp․ Marcianus A․ Constantino pp.
C.1.3.25pr. Cum clericis in iudicium vocatis pateat episcopalis audientia, volentibus tamen actoribus, si actor disceptationem sanctissimi archiepiscopi noluerit experiri, eminentissimæ tuæ sedis examen contra catholicos sub viro reverentissimo archiepiscopo huius urbis clericos constitutos vel contra reverentissimum oeconomum tam de ipsius quam de ecclesiasticis negotiis sibimet noverit expetendum neque in ullo alio foro vel apud quemquam alterum iudicem eosdem clericos litibus inretire et civilibus vel criminalibus negotiis temptet innectere.
C.1.3.25.1 Memorati autem reverentissimi clerici orthodoxarum ecclesiarum, quæ sub viro religioso antistite huius inclitæ urbis sunt, in causa, in qua vel ipsi vel procuratores, quos pro se dederint, sententiarum auctoritate pulsantur, exsecutoribus, per quos coeperint conveniri, fideiussorem sacratissimæ huius urbis ecclesiæ oeconomum vel defensorem præbeant, qui usque ad quinquaginta libras auri fideiussor existat.
C.1.3.25.1A Ipse vero reverentissimus oeconomus almæ huius urbis ecclesiæ lite pulsatus fideiussorem pro se non præbeat, utpote qui et aliorum clericorum fideiussor futurus est, sed fidei suæ committatur.
C.1.3.25.1B Quod si lis diversorum ( excepto reverentissimo oeconomo) clericorum, quæ agitanda sit, memoratam summam videtur excedere, clericus lite pulsatus det exsecutori pro residua quantitate cautionem suam: cui nullum tamen insertum erit iusiurandum, quia ecclesiasticis regulis et canone a beatissimis episcopis antiquitus instituto clerici iurare prohibentur.
C.1.3.25.2 Statuimus autem, ut exsecutoribus idem reverentissimus oeconomus vel alii diversi clerici sub beatissimo archiepiscopo huius splendidissimæ civitatis sententiarum tuarum auctoritate commoniti solidos duos tantummodo dent pro commonitione sua et pro institutione procuratoris, si per eum voluerint litigare.
C.1.3.25.3 Quod circa alios quoque diversos apparitores eminentiæ tuæ in his, quæ ex consuetudine præbentur officio, observari in causis prædictorum clericorum iubemus, ut litis sumptus vel expensæ a clericis pauciores humanioresve præstentur.
subscriptio D․ ..․ [a. 456?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
