Codex Iustinianus 1.3.22.1
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Florentio pp.
C.1.3.22pr. Si qua per calumniam postulatio super criminalibus causis apud competentem iudicem deposita exhibitionis causa fuerit sacrosanctæ religionis antistitis, triginta pondo auri condemnatione publicis calculis inferenda ut percellatur, præcipimus.
C.1.3.22.1 Quin etiam omnia privilegia, quæ sacrosanctis ecclesiis confugarum aut clericorum, decanorum vel aliorum ecclesiasticorum causa legibus sunt præstita, intacta atque illibata servari.
C.1.3.22.2 Præterea iubemus, ut omnes clerici atque monachi, qui de suis civitatibus ad hanc almam urbem ecclesiastici negotii vel religionis causa proficiscuntur, litteris episcopi, cui unusquisque iter faciens obsequitur, muniti adveniant: scituri quod, si citra hanc fiduciam accesserint, sibimet imputabunt, quod non clerici vel monachi esse putabuntur.
subscriptio D․ III id․ Febr․ Constantinopoli Valentiniano A․ VI et Nomo conss.[a․ 445]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
