Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.3.2

DE EPISCOPIS ET CLERICIS ET ORPHANOTROPHIS ET BREPHOTROPHIS ET XENODOCHIS ET ASCETERIIS ET MONACHIS ET PRIVILEGIO EORUM ET CASTRENSI PECULIO ET DE REDIMENDIS CAPTIVIS ET DE NUPTIIS CLERICORUM VETITIS SEU PERMISSIS.

inscriptio Imp․ Constantius A․ Felici episcopo

C.1.3.2pr. Omnis a clericis indebitæ conventionis iniuria et iniquæ exactionis repellatur improbitas nullaque conventio sit circa eos munerum sordidorum․ et cum negotiatores ad aliquam præstationem competentem vocantur, ab his universis istiusmodi strepitus conquiescat․ si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura, honestati tamen conscia, congesserint, in usum pauperum atque egentium ministrari oportet aut id, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis æstiment lucrum.

C.1.3.2.1 Verum etiam hominibus eorundem, qui operam in mercimoniis habent, divi principis, id est nostri genitoris, statuta multimoda observatione caverunt, ut idem clerici privilegiis pluribus redundarent.

C.1.3.2.2 Itaque extraordinariorum a prædictis necessitas atque omnis molestia conquiescat.

C.1.3.2.3 Ad parangariarum quoque præstationem non vocentur nec eorundem facultates atque substantiæ.

C.1.3.2.4 Omnibus clericis huiusmodi prærogativa succurrat, ut coniugia clericorum ac liberi quoque et ministeria, id est mares pariter ac feminæ, eorumque etiam filii immunes semper ab huiusmodi muneribus perseverent.

subscriptio D․ VIII id․ Dec․ Mediolano․ Lecta v k․ Ian․ apud acta Constantio A․ VIIII et Iuliano C․ II conss.[a. 357]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑