Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.3.19

DE EPISCOPIS ET CLERICIS ET ORPHANOTROPHIS ET BREPHOTROPHIS ET XENODOCHIS ET ASCETERIIS ET MONACHIS ET PRIVILEGIO EORUM ET CASTRENSI PECULIO ET DE REDIMENDIS CAPTIVIS ET DE NUPTIIS CLERICORUM VETITIS SEU PERMISSIS.

inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Palladio pp.

C.1.3.19pr. Eum, qui probabilem sæculo disciplinam agit, decolorari consortio sororiæ appellationis non decet․ quicumque igitur cuiuscumque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant: hac eis tantum facultate concessa, ut matres filias atque germanas intra domorum suarum sæpta contineant: in his enim nihil scævi criminis æstimari foedus naturale permittit.

C.1.3.19.1 Illas etiam non relinqui castitatis hortatur adfectio, quæ ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium: neque enim clericis incompetenter adiunctæ sunt, quæ dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt.

subscriptio D․ VIII id․ Mai․ Ravenna Theodosio A․ VIIII et Constantio III conss.[a․ 420]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑