Codex Iustinianus 1.3.18
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Monaxio pp.
C.1.3.18pr. Parabalanin, qui ad curanda debilium ægra corpora deputantur, sescentos constitui præcipimus, ita ut pro arbitrio viri reverentissimi antistitis alexandrinæ urbis de his, qui ante fuerant et qui pro consuetudine curandi gerunt experientiam, sescenti parabalanin ad huiusmodi sollicitudinem eligantur, exceptis videlicet honoratis et curialibus.
C.1.3.18.1 Si quis autem ex his naturali sorte fuerit absumptus, alter in eius locum pro voluntate eiusdem sacerdotis exceptis honoratis et curialibus subrogetur, ita ut hi sescenti viri reverentissimi sacerdotis præceptis ac dispositionibus obsecundent et sub eius cura consistant: reliquis, quæ dudum latæ legis forma complectitur, super his parabalanin vel de spectaculis vel de iudiciis ceterisque sicut iam statutum est custodiendis.
subscriptio D․ III non․ Febr․ Constantinopoli Honorio XII et Theodosio VIII AA․ conss.[a․ 418]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
