Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.27.ult

DE OFFICIO PRÆFECTI PRÆTORIO AFRICÆ ET DE OMNI EIUSDEM DIOECESEOS STATU.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Belisario magistro militum per Orientem

C.1.27.2pr. In nomine domini nostri Ihesu Christi ad omnia consilia omnesque actus semper progredimur․ per ipsum enim imperii iura suscepimus, per ipsum pacem cum Persis in æternum confirmavimus, per ipsum acerbissimos hostes et fortissimos tyrannos deiecimus, per ipsum multas difficultates superavimus, per ipsum et Africam defendere et sub nostrum imperium redigere nobis concessum est, per ipsum quoque, ut nostro moderamine recte gubernetur et firme custodiatur, confidimus.

C.1.27.2.1 Unde iam per eius gratiam civilium administrationum iudices et officia singulis Africanis provinciis constituimus, attribuentes, quid emolumentorum unusquisque percipere debeat․ ad eius igitur providentiam etiam nunc animum nostrum referentes et armatas militias et duces militum ordinare disponimus.

C.1.27.2.1A Sancimus itaque, ut dux limitis Tripolitanæ provinciæ in Leptimagnensi civitate sedes interim habeat, dux vero Byzacenæ provinciæ in Capsa et Thelepte civitatibus interim sedeat, dux autem Numidiæ provinciæ in Constantinensi civitate sedes interim habeat, dux autem Mauritaniæ provinciæ in Cæsariensi civitate interim sedeat.

C.1.27.2.2 Iubemus etiam, ut in traiectu, qui est contra Hispaniam, quod Septem dicitur, quantos providerit tua magnitudo, de militibus una cum tribuno suo, homine prudente et devotionem servante rei publicæ nostræ per omnia, constituas, qui possit et ipsum traiectum semper servare et omnia, quæcumque in partibus Hispaniæ vel Galliæ seu Francorum aguntur, viro spectabili duci nuntiare, ut ipse tuæ magnitudini referat․ in quo traiectu etiam dromones, quantos provideris, ordinari facias.

C.1.27.2.3 In Sardinia autem iubemus ducem ordinari et eum iuxta montes, ubi Barbaricini videntur, sedere habentem milites pro custodia locorum, quantos et ubi tua magnitudo providerit.

C.1.27.2.4 Et omnes diligenter pro commissis suæ custodiæ provinciis invigilent et ab omni hostium incursione subiectos nostros tueantur illæsos et festinent, die noctuque dei invocando auxilium et diligenter laborando, usque ad illos fines provincias Africanas extendere, ubi ante invasionem Vvandalorum et Maurorum res publica Romana fines habuerat et ubi custodes antiqui servabant, sicut ex clusuris et burgis ostenditur.

C.1.27.2.4A Maxime autem civitates, quæ prope clusuras et fines antea tenebantur, cum essent sub Romano imperio constitutæ, auxiliante divina misericordia, cum hostes per partes expelluntur, festinantes comprehendere atque manere et in illis locis duces et milies per partes accedant, ubi antea fines et clusuræ provinciarum erant, quando integræ Africanæ servabantur sub Romano imperio provinciæ:

C.1.27.2.4B Quod deo adnuente, cuius auxilio nobis restitutæ sunt, speramus cito nostris provenire temporibus, et ut in securitate et pace provinciæ cum antiquis finibus integræ serventur et vigiliis ac laboribus devotissimorum militum et cura spectabilium pro tempore ducum custodiantur illæsæ, quoniam ita convenit, ut semper custodes fines provinciæ servent, ne detur hostibus licentia incurrendi aut devastandi loca, quæ nostri subiecti possident.

C.1.27.2.5 Quantos autem milites sive pedestres sive equites per unumquemque limitem qui debent ad custodiendas provincias et civitates, tua magnitudo, prout consideraverit, ordinet et nobis referat, ut, si perviderimus sufficientem esse ordinationem, confirmemus eam, sin autem perspexerimus et aliquid amplius fieri, ut eam augmentemus.

C.1.27.2.6 Quid autem dux stipendiorum nomine pro se suisque hominibus et quid eius officium consequatur, hoc subdita declaratur notitia.

C.1.27.2.7 Sicut ergo prædictum est, interim nunc duces ac milites secundum nostram dispositionem in locis seu civitatibus quibus iussimus sedeant, donec deo auxiliante nobis ac rei publicæ nostræ per labores nostros in illis locis constitui possint, in quibus uniuscuiusque provinciæ antiquus limes constitutus erat, quando florente Romana re publica memoratæ provinciæ integræ tenebantur.

C.1.27.2.8 Pro limitaneis vero ordinandis ( quia necessarium nobis esse videtur, ut extra comitatenses milites per castra milites limitanei constituantur, qui possint et castra et civitates limitis defendere et terras colere, ut alii provinciales videntes eos per partes ad illa loca se conferant ) exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum, quod nos misimus, per castra et loca, quæ providerit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet, sic tamen ut, si inveneris de provinciis idonea corpora, aut de illis, quos antea milites habebant, limitaneorum constituas numero in unoquoque limite, ut, si forsitan commotio aliqua fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus una cum ducibus suis adiuvare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes nec ipsi limitanei nec duces eorum, ut nullum etiam dispendium a ducibus vel ducianis prædicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudes ad suum lucrum convertant․ hæc autem non solum in limitaneos volumus observari, sed etiam in comitatenses milites.

C.1.27.2.9 Et unumquemque ducem et tribunos eorundem militum iubemus, ut semper milites ad exercitationem armorum teneant et non concedant eos divagari, ut, si quando necessitas contigerit, possint inimicis resistere: et nullum audeant duces aut tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne, dum sibi lucrum studeant conficere, incustoditas nostras relinquant provincias.

C.1.27.2.9A Nam si usurpaverint memorati duces vel officia eorum seu tribuni commeatalem de militibus relinquere aut aliquod lucrum de eorum emolumentis subripere, hoc non solum in quadruplum iubemus publico dependere, sed etiam dignitate eos privari.

C.1.27.2.9B Magis enim debent duces et tribuni supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra largitate remunerationem sperare et non de commeatis militum aut de eorum stipendiis lucrum sibi adquirere, quoniam ideo ordinati sunt milites, ut per ipsos provinciæ vindicentur: præcipue cum sufficienter et ipsis ducibus et officiis eorum emolumenta præstitimus et semper providimus unumquemque secundum labores suos ad meliores gradus et maiores dignitates perducere.

C.1.27.2.10 Postquam vero deo placuerit et per tuam magnitudinem limes omnis in antiquum statum pervenerit et bene ordinatus fuerit, tunc, ubicumque necessitas emerserit, viri spectabiles duces invicem sibi, quando usus exegerit, auxilium præbeant, ut provinciæ seu limites eorum vigiliis et laboribus deo iuvante illæsi custodiantur.

C.1.27.2.11 Sicut autem iubemus audaces et feroces contra inimicos iudices ac milites nostros esse, sic volumus eos mites et benevolos circa collatores nostros existere et nullum damnum nullamque læsionem in eos efficere․ si autem quisquam de militibus ausus fuerit quamcumque læsionem tributariis nostris inferre, periculo viri spectabilis ducis seu tribuni et principis digna vindicta adficiatur et indemnes tributarii nostri custodiantur.

C.1.27.2.12 Si vero pro quibusdam causis interpellatio apud nostros iudices facta fuerit, iubemus non amplius sportularum nomine, quam nostris legibus definitum est, exsecutores accipere, poenam eisdem legibus insertam ex transgressione formidantes.

C.1.27.2.13 Cum autem deo adiuvante Africanæ nostræ provinciæ per tuam magnitudinem secundum nostram dispositionem ordinatæ et limites in antiquum statum reducti et omnis Africa sic detenta fuerit, sicut erat, cum ergo hæc omnia deo iuvante, præsente tua magnitudine, disposita et perfecta fuerint et per labores tuos antiquos fines omnis Africa receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius Africanæ dioeceseos, id est quanti et qui milites in quibus locis vel civitatibus constituti sunt et quanti limitanei in quibus locis vel limitibus constituti sunt, tunc iubemus tuam magnitudinem ad nostram clementiam remeare.

C.1.27.2.14 Interea vero si aliquas civitates seu castella per limitem constituta perviderit tua magnitudo nimiæ esse magnitudinis et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modum eas construi disponat, ut possint per paucos bene servari.

C.1.27.2.15 Cum autem magnitudo tua omnibus dispositis ad nos remeare iussa fuerit, tunc duces uniuscuiusque limitis, quotiens pro componendis civitatibus aut castris et pro stipendiis suis ac pro annonis aliquid opus habuerint, celerius ad virum magnificum præfectum per Africam significent, ut ipse quæ necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio provinciis noceat.

C.1.27.2.16 Ea vero, quæ ipse fecerit vel quæ adhuc necessarie procuranda sunt, postea et memoratus vir magnificus præfectus Africæ et viri spectabiles duces et de aliis omnibus quæ ibi aguntur frequenter ad nos referant, ut bene facta confirmemus et, quæ opportunius debent fieri, ex nostra dispositione peragantur.

C.1.27.2.17 Hoc etiam decernimus, ut duces, qui ordinandi sunt per Africanos limites, nihil amplius in sacratissimo palatio cuilibet personæ aut dignitati vel in prætorio per Africam præfecturæ vel magisteriæ potestati præbeant, nisi quantum subter adnexa declarat notitia.

C.1.27.2.17A Nam si quis amplius, quam in subdita notitia taxatum est, usurpaverit seu acceperit, triginta libras auri multæ dependat nomine, cum et periculo indignationis nostræ serenitatis subiacebit: nulla alia qualibet persona aut dignitate aut officio accipiente aliquid ab eis præter illos, quorum nomina insubiecta notitia continentur.

C.1.27.2.18 Ad hæc iubemus, ut deo iuvante unusquisque dux seu eorum officia, secundum quod notitia subter adnexa detinet, emolumenta sua ex tributis Africanæ provinciæ ex kalendis Septembribus instantis felicissimæ tertiæ decimæ indictionis percipiant.

C.1.27.2.19 Et est notitia: deo volente debent delegari ducibus et eorum officiis in Africa constitutis pro annonis et capitu per singulos annos præbendis ita:

C.1.27.2.20 Viro clarissimo duci Tripolitanæ provinciæ et hominibus eius annonæ CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.

C.1.27.2.21 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonæ XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS dividuntur sic:

C.1.27.2.22 Adsessori uno annonæ VIII capita IIII․ primicerio uno annonæ V capita II․ numerario uno annonæ IIII capita II․ ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonæ XIIII, et ad capitum is, fiunt capita VI․ centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonæ XV, et ad capitum I, fiunt capitaVI․ biarchis octo ad annonas II, fiunt annonæ XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII․ circitoribus novem ad annonas II, fiunt annonæ XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII. semissalibus undecim ad annonam IS, fiunt annonæ XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.

C.1.27.2.23 Item viro clarissimo duci Byzacenæ provinciæ et hominibus eius annonæ CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.

C.1.27.2.24 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonæ XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. dividuntur sic:

C.1.27.2.25 Adsessori uno annonæ VIII capita IIII․ primicerio uno annonæ V capita II․ numererario uno annonæ IIII capita II․ ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonæ XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI․ centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonæ XV, et ad capitum I, fiunt capitaVI․ biarchis octo ad annonas II, fiunt annonæ XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII․ circitoribus novem ad annonas II, fiunt annonæ XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII․ semissalibus undecim ad annonam IS, fiunt annonæ XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.

C.1.27.2.26 Item viro clarissimo duci Numidiæ provinciæ et hominibus eius annonæ CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.

C.1.27.2.27 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonæ XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. dividuntur sic:

C.1.27.2.28 Adsessori uno annonæ VIII capita IIII․ primicerio uno annonæ V capita II․ numererario uno annonæ IIII capita II․ ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonæ XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI․ centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonæ XV, et ad capitum I, fiunt capitaVI․ biarchis octo ad annonas II, fiunt annonæ XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII․ circitoribus novem ad annonas II, fiunt annonæ XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII․ semissalibus undecim ad annonam IS, fiunt annonæ XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.

C.1.27.2.29 Item viro clarissimo duci Mauritaniæ provinciæ et hominibus eius annonæ CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.

C.1.27.2.30 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonæ XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. dividuntur sic:

C.1.27.2.31 Adsessori uno annonæ VIII capita IIII․ primicerio uno annonæ V capita II․ numererario uno annonæ IIII capita II․ ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonæ XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI․ centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonæ XV, et ad capitum I, fiunt capitaVI․ biarchis octo ad annonas II, fiunt annonæ XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII․ circitoribus novem ad annonas II, fiunt annonæ XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII․ semissalibus undecim ad annonam IS, fiunt annonæ XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.

C.1.27.2.32 Item viro clarissimo duci Sardiniæ insulæ et hominibus eius annonæ CXC, singulis annonis solidi V, capita CLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi MDLXXXII.

C.1.27.2.33 Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonæ XCVIS, singulis annonis solidi V, capita XLVIII, singulis capitibus solidi IIII, simul fiunt pro annonis et capitu solidi DCLXXIIIIS. dividuntur sic:

C.1.27.2.34 Adsessori uno annonæ VIII capita IIII․ primicerio uno annonæ V capita II․ numererario uno annonæ IIII capita II․ ducenariis quattuor ad annonas IIIS, fiunt annonæ XIIII, et ad capitum IS, fiunt capita VI․ centenariis sex ad annonas IIS, fiunt annonæ XV, et ad capitum I, fiunt capitaVI․ biarchis octo ad annonas II, fiunt annonæ XVI, et ad capitum I, fiunt capita VIII․ circitoribus novem ad annonas II, fiunt annonæ XVIII, et ad capitum I, fiunt capita VIIII․ semissalibus undecim ad annonam IS, fiunt annonæ XVIS, et ad capitum I, fiunt capita XI.

C.1.27.2.35 Item notitia consuetudinum, quas in sacro laterculo et in prætorio amplissimæ præfecturæ per Africam, iam in officio magistri militum pro tempore dux præbere oportet uniuscuiusque limitis sic: in sacro laterculo solidi VI: in officio magisteriæ militum potestatis pro insinuandis administrationis suæ divinis nostræ serenitatis adfatibus solidi XII: in officio amplissimæ præfecturæ per Africam pro insinuandis eiusdem chartis solidi XII.

C.1.27.2.36 Gloria itaque tua, quæ per hanc pragmaticam sanctionem nostra statuit æternitas, effectui mancipari observarique præcipiat.

subscriptio Emissa lex idibus Aprilibus Constantinopoli dn. Iustiniano pp․ A․ IIII et Paulino vc․ conss.[a. 534]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑