Codex Iustinianus 1.21.1
inscriptio Imp․ Alexander A․ Caperio
C.1.21.1 Licet, postquam supplicasti, priusquam rescriptum impetrares, præses provinciæ vir clarissimus pronuntiaverit, cum tamen a sententia non provocaveris, rescriptum, quod postea secutum esse suggeris, ad retrahenda quæ decreto terminata sunt non patrocinatur.
subscriptio D․ k․ Mart․ Lupo et Maximo conss.[a․ 232]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
