Codex Iustinianus 1.20.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.1.20.2 Temporales actiones, quæ per oblationem precum et ad eas rescriptiones perpetuantur, definire necessarium esse duximus, ne quis putet ad alias etiam, quæ certis taxantur temporibus, hoc pertinere․ sciant igitur omnes eas tantummodo per oblationes precum et ad eas rescripta perpetuari, quæ a prætore constitutæ annali tempore coartatæ sunt.
subscriptio D․ k․ April․ Constantinopoli Decio vc․ cons.[a․ 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
