Codex Iustinianus 1.2.5
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Melitio pp.
C.1.2.5 Placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione præscribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiæ urbium singularum habeantur immunes․ prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne prædia usibus cælestium secretorum dedicata sordidorum munerum fæce vexentur․ nihil extraordinarium ab hac superindicticiumve flagitetur, nulla translationum sollicitudo gignatur, postremo nihil præter canonicam illationem, quam adventiciæ necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur․ si quis contra venerit, post debitæ ultionis acrimoniam, quæ erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuæ deportationis uratur.
subscriptio D․ VIII k․ Iun․ Ravenna Honorio VIIII et Theodosio V AA․ conss.[a․ 412]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
