Codex Iustinianus 1.2.23.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.1.2.23pr. Ut inter divinum publicumque ius et privata commoda competens discretio sit, sancimus, si quis aliquam reliquerit hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel donationis titulo aliquid dederit vel vendiderit sive sacrosanctis ecclesiis sive venerabilibus xenonibus vel ptochiis vel monasteriis masculorum vel virginum vel orphanotrophiis vel brephotrophiis vel gerontocomiis nec non iuri civitatum, relictorum vel donatorum vel venditorum eis sit longæva exactio nulla temporis solita præscriptione coartanda.
C.1.2.23.1 Sed et si in redemptione captivorum quædam pecuniæ vel res relictæ vel legitimo modo donatæ sunt, et earum exactionem longissimam esse censemus.
C.1.2.23.2 Et nobis quidem cordi erat nullis temporum metis huiusmodi actionem circumcludi․ sed ne videamur in infinitum hanc extendere, longissimum vitæ hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem finiri concedimus, nisi centum annorum curricula excesserint: tunc enim tantummodo huiuscemodi exactionem evanescere sinimus.
C.1.2.23.3 Sive itaque memoratis religiosissimis locis vel civitatibus hereditas sive legatum sive fideicommissum fuerit relictum, vel donatio vel venditio processerit in quibuscumque rebus mobilibus vel immobilibus vel se moventibus, sive pro redemptione captivorum quædam fuerint derelicta vel donata, sit eorum pæne perpetua vindicatio et ad annos centum secundum quod dictum est extendatur, nulla alia exceptione temporis inhibenda, sive contra primas personas sive contra heredes vel successores earum moveatur.
C.1.2.23.4 In his autem omnibus casibus non solum personales actiones damus, sed etiam in rem et hypothecariam secundum nostræ tenorem constitutionis, quæ legatariis et hypothecarias donavit, et supra dictis omnibus unum tantummodo terminum vitæ suæ imponimus, id est centum metas annorum.
C.1.2.23.5 Hæc autem omnia observari sancimus in iis casibus, qui vel postea fuerint nati vel iam in iudicium deducti sunt.
subscriptio D․ V k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
