Codex Iustinianus 1.2.22
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.
C.1.2.22pr. Sancimus res ad venerabiles ecclesias vel xenones vel monasteria vel ptochotrophia vel brephotrophia vel orphanotrophia vel gerontocomia vel si quid aliud tale consortium descendentes ex qualicumque curiali liberalitate sive inter vivos sive mortis causa sive in ultimis voluntatibus habita lucrativorum inscriptionibus liberas immunesque esse: lege scilicet, quæ super huiusmodi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica vel aliarum domuum, quæ piis consortiis deputatæ sunt, suum vigorem pietatis intuitu mitigante․ cur enim non faciamus discrimen inter res divinas et humanas, et quare non competens prærogativa cælesti favori conservetur?
C.1.2.22.1 Quæ oportet non solum in casibus, quos futurum tempus creaverit, sed etiam in adhuc pendentibus et iudiciali termino vel amicali compositione necdum sopitis obtinere.
subscriptio Recitata septimo miliario huius inclitæ civitatis in novo consistorio palatii Iustiniani.[a. 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
