Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.2.21

DE SACROSANCTIS ECCLESIIS ET DE REBUS ET PRIVILEGIIS EARUM.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.

C.1.2.21pr. Sancimus nemini licere sacratissima atque arcana vasa vel vestem ceteraque donaria, quæ ad divinam religionem necessaria sunt ( cum etiam veteres leges ea, quæ iuris divini sunt, humanis nexibus non illigari sanxerunt) vel ad venditionem vel hypothecam vel pignus trahere, sed ab his, qui hæc suscipere ausi fuerint, modis omnibus vindicari tam per religiosissimos episcopos quam oeconomos nec non etiam sacrorum vasorum custodes: nullam eis actionem relinquendam vel super recipiendo pretio vel fenore exigendo, pro quo res pignoratæ sunt, sed omnibus huiusmodi actionibus respuendis ad restitutionem earum modis omnibus coartari.

C.1.2.21.1 Sin autem vel conflata sunt vel fuerint vel alio modo immutata vel dispersa, nihilo minus vel ad ipsa corpora vel ad pretia eorum exactionem competere sive per in rem sive per condictionem sive per in factum actionem, cuius tenor in multis et variis iuris articulis sæpe est admissus, excepta videlicet causa captivitatis in locis, in quibus hoc ( quod abominamur) contigerit.

C.1.2.21.2 Nam si necessitas fuerit in redemptione captivorum, tunc et venditionem præfatarum rerum divinarum et hypothecam et pignorationem fieri concedimus, cum non absurdum est animas hominum quibuscumque causis vel vestimentis præferri: hoc obtinente non solum in futuris negotiis, sed etiam in iudiciis pendentibus.

subscriptio [a․ 529]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑