Codex Iustinianus 1.2.12
inscriptio Impp․ Valentinianus et Marcianus AA․ Palladio pp.
C.1.2.12pr. Privilegia, quæ generalibus constitutionibus universis sacrosanctis ecclesiis orthodoxæ religionis retro principes præstiterunt, firma et illibata in perpetuum decernimus custodiri.
C.1.2.12.1 Omnes sane pragmaticas sanctiones, quæ contra canones ecclesiasticos interventu gratiæ et ambitionis elicitæ sunt, robore suo et firmitate vacuatas cessare præcipimus.
C.1.2.12.2 Et quia humanitatis nostræ est prospicere egenis ac dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, salaria etiam, quæ sacrosanctis ecclesiis in diversis speciebus de publico hactenus ministrata sunt, iubemus nunc quoque inconcussa et a nullo prorsus imminuta præstari liberalitatique huic promptissimæ perpetuam tribuimus firmitatem.
subscriptio D․ pridie id․ Nov․ Constantinopoli Marciano A. cons.[a․ 451]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
