Codex Iustinianus 1.19.2
inscriptio Imp․ Constantinus A․ Severo pu.
C.1.19.2 Quotiens rescripto nostro moratoria præscriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur․ quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest․ nec præscriptionis igitur peremptoriæ relaxatio petatur.
subscriptio D․ X k․ Iun․ Nicææ Paulino et Iuliano conss.[a․ 325]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
