Codex Iustinianus 1.17.2
inscriptio Imp․ Cæsar Flavius Iustinianus A․ ad senatum et omnes populos
C.1.17.2pr. Tanta circa nos divinæ humanitatis est providentia, ut semper æternis liberalitatibus nos sustentare dignetur․ post bella enim Parthica æterna pace sopita postque Vandalicam gentem ereptam et Carthaginem, immo magis omnem Libyam Romano imperio iterum sociatam et leges antiquas iam senio prægravatas per nostram vigilantiam præbuit in novam pulchritudinem et moderatum pervenire compendium: quod nemo ante nostrum imperium umquam speravit neque humano ingenio possibile esse penitus existimavit․ erat enim mirabile Romanam sanctionem ab urbe condita usque ad nostri imperii tempora, quæ pæne in mille et quadringentos annos concurrunt, intestinis proeliis vacillantem hocque et in imperiales constitutiones extendentem in unam reducere consonantiam, ut nihil neque contrarium neque idem neque simile in ea inveniatur et ne geminæ leges pro rebus singulis positæ usquam appareant․ namque hoc cælestis quidem providentiæ peculiare fuit, humanæ vero imbecillitati nullo modo possibile․ nos itaque more solito ad immortalitatis respeximus præsidium et summo numine invocato deum auctorem et totius operis præsulem fieri optavimus et omne studium Triboniano viro excelso magistro officiorum et ex quæstore sacri nostri palatii et ex consule credidimus eique omne ministerium huiuscemodi ordinationis imposuimus, ut ipse una cum aliis illustribus et prudentissimis viris nostrum desiderium adimpleret․ nostra quoque maiestas semper investigando et perscrutando ea quæ ab his componebantur, quidquid dubium et incertum inveniebatur, hoc numine cælesti erecta emendabat et in competentem formam redigebat․ omnia igitur confecta sunt domino et deo nostro Ihesu Christo possibilitatem tam nobis quam nostris in hoc satellitibus præstante.
C.1.17.2.1 Et principales quidem constitutiones duodecim libris digestas iam ante in codicem nostro nomine præfulgentem contulimus․ postea vero maximum opus adgredientes ipsa vetustatis studiosissima opera iam pæne confusa et dissoluta eidem viro excelso permisimus tam colligere quam certo moderamini tradere․ sed cum omnia percontabamur, a præfato viro excelso suggestum est duopæne milia librorum esse conscripta et plus quam tricies centena milia versuum a veteribus effusa, quæ necesse esset omnia et legere et perscrutari et ex his si quid optimum fuisset eligere․ quod cælesti fulgore et summæ trinitatis favore confectum est secundum nostra mandata, quæ ab initio ad memoratum virum excelsum fecimus, etin quinquaginta libros omne quod utilissimum erat collectum est et omnes ambiguitates decisæ nullo seditioso relicto․ nomenque libris imposuimus digestorum seu pandectarum, quia omnes disputationeset decisiones in se habent legitimas et quod undique fuit collectum, hoc in sinus suos receperunt, in centum quinquaginta pæne milia versuum totum opus consummantes․ et in septem partes eos digessimus, non perperam neque sine ratione, sed in numerorum naturam et artem respicientes et consentaneam eis divisionem partium conficientes.
C.1.17.2.2 Igitur prima quidem pars totius contextus, quæ græco vocabulo πρῶτα nuncupatur, in quattuor libros seposita est.
C.1.17.2.3 Secundus autem articulus septem libros habet, qui de iudiciis appellantur.
C.1.17.2.4 In tertia vero congregatione omnia quæ de rebus nominantur contulimus, octo libris eis deputatis.
C.1.17.2.5 Quartus autem locus, qui et totius compositionis quasi quidam invenitur umbilicus, octo libros suscepit․ in quibus omnia quæ ad hypothecam pertinent reposita sunt, ut non a pigneraticia actione in libris de rebus posita multum distarent: alio libro eodem inserto volumine, qui ædilicium edictum et redhibitoriam actionem et duplæ stipulationem, quæ de evictionibus proposita est, continet․ quia hæc omnia titulis emptionum et venditionum consentanea sunt et prædictæ actiones quasi pedisequæ illarum ab initio processerunt, in vetustioris quidem edicti ordinatione in loca devia et multo distantia devagantes, per nostram autem providentiam his congregatæ, cum oportuerat ea quæ de eodem pæne loquuntur in confinio ponere․ alius itaque liber post duo primos nobis excogitatus est de usuris et traiecticiis pecuniis et de instrumentis et testibus et probationibus nec non præsumptionibus. et memorati tres singulares libri iuxta compositionem de rebus positi sunt․ post hos si qua de sponsalibus vel nuptiis vel dotibus legibus dicta sunt reposuimus, tribus librorum voluminibus ea concludentes․ de tutelis autem et curationibus geminos libros conscripsimus․ et memoratam ordinationem octo librorum mediam totius operis reposuimus, omnia undique tam utilissima quam pulcherrima iura continentem.
C.1.17.2.6 Quintus autem exoritur nobis digestorum articulus, in quo de testamentis et codicillis tam privatorum quam militum omne, quidquid antiquis dictum est, inveniat quis depositum: qui de testamentis appellatur․ de legatis autem et fideicommissis quinque librorum numerus adgregatus est.
C.1.17.2.6A Cumque nihil tam peculiare fuerat, quam ut legatis quidem legis Falcidiæ narratio, fideicommissis autem senatus consulti Trebelliani, singulis libris utrique eorum adplicatis tota pars quinta in novem libros coadunata est․ solum autem senatus consultum Trebellianum ponendum esse existimavimus: captiosas etenim et ipsis veteribus odiosas Pegasiani senatus consulti ambages et utriusque senatus consulti ad se tam supervacuas quam scrupulosas diversitates respuentes totum ius super his positum Trebelliano senatus consulto adiudicavimus.
C.1.17.2.6B Sed in his nihil de caducis a nobis memoratum est, ne causa, quæ in rebus non prospere gestis et tristibus temporibus Romanis increbuit calamitatibus, bello coalescens civili, nostris remaneat temporibus, quæ favor cælestis et pacis vigore firmavit et super omnes gentes in bellicis victoriis posuit, ne luctuosum monumentum læta sæcula inumbrare concedatur.
C.1.17.2.7 Sexta deinde pars digestorum exoritur, in quibus omnes bonorum possessiones positæ sunt, quæ ad ingenuos, quæ ad libertinos respiciunt: ut et ius omne, quod de gradibus et adfinitatibus descendit, legitimæque hereditates et omnis ab intestato successio et Tertullianum et Orfitianum senatus consultum, ex quibus matres et filii invicem sibi heredes existunt, in geminos libros contulimus, bonorum possessionis multitudinem in compendiosum et manifestissimum ordinem concludentes.
C.1.17.2.7A Post hæc ea, quæ de operis novi nuntiationibus damnique infecti et pro ædificiis dirutis et eorum insidiis et quæ de aqua pluvia arcenda veteribus auctoribus placita sunt, nec non de publicianis et donationibus tam inter vivos quam mortis causa conficiendis cauta legibus invenimus, in librum singularem deduximus.
C.1.17.2.7B De manumissionibus autem et de liberali causa alius liber respondit:
C.1.17.2.7C Quemadmodum et de adquisitione tam dominii quam possessionis et titulis qui eam inducunt multæ et variæ lectiones uni sunt insertæ volumini:
C.1.17.2.7D Alio libro deputato his, qui iudicati vel in iure confessi sunt, et de bonorum detentionibus et venditionibus et ut ne quid in fraudem creditorum fiat.
C.1.17.2.7E Postque hæc omnia interdicta glomerata sunt: et deinceps exceptiones et de temporum prolixitatibus et de obligationibus et actionibus liber iterum singularis extenditur: ut præfata sexta pars totius digestorum voluminis octo libris definiatur.
C.1.17.2.8 Septimus autem et novissimus articulus digestorum sex libris formatus est․ quo de stipulationibus seu verborum obligationibus et fideiussoribus et mandatoribus, nec non novationibus et solutionibus et acceptilationibus et de prætoris stipulationibus omne quod ius invenitur gemino volumine inscriptum est, quod in libris antiquis nec numerari possibile fuit.
C.1.17.2.8A Et post hoc duo terribiles libri positi sunt pro delictis privatis et extraordininariis nec non publicis criminibus, qui omnem continent severitatem poenarumque atrocitatem․ quibus permixta sunt et ea quæ de audacibus hominibus cauta sunt, qui se celare conantur et contumaces existunt: et de poenis, quæ condemnatis infliguntur vel conceduntur, nec non de eorum substantiis.
C.1.17.2.8B Liber autem singularis pro appellationibus nobis excogitatus est contra sententias tam civiles quam criminales causas finientes.
C.1.17.2.8C Cetera autem omnia, quæ ad municipales vel de decurionibus et muneribus vel publicis operibus vel nundinis et pollicitationibus ac diversis cognitionibus et censibus vel significatione verborum veteribus inventa sunt quæque regulariter definita, in se recepit quinquagesimus, totius consummationis perfectus.
C.1.17.2.9 Quæ omnia confecta sunt per virum excelsum nec non prudentissimum magistrum ex quæstore et ex consule Tribonianum, qui similiter eloquentiæ et legitimæ scientiæ artibus decoratus et in ipsis rerum experimentis emicuit nihilque maius nec carius nostris umquam iussionibus duxit: nec non per alios viros magnificos et studiosissimos perfecta sunt, id est Constantinumvirum illustrem comitem sacrarum largitionum et magistrum scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, qui semper nobis ex bona opinione et gloria sese commendavit: nec non Theophilumvirum illustrem magistrum iurisque peritum in hac splendissima civitate laudabiliter optimam legum gubernationem extendentem:et Dorotheumvirum illustrem et facundissimum quæstiorum, quem in Berytiensium splendidissima civitate leges discipulis tradentem propter eius optimam opinionem et gloriam ad nos deduximus participemque huius operis fecimus: sed et Anatoliumvirum illustrem magistrum, qui et ipse apud Berytienses iuris interpres constitutus ad hoc opus adlectus est, vir ab antiqua stirpe legitima procedens, cum et pater eius Leontius et avus Eudoxius post Patricium inclutæ recordationis quæstorium et antecessorem et Leontium virum gloriosissimum præfectorium et consularem atque patricium filium eius optimam sui memoriam in legibus reliquerunt: nec non Cratinumvirum illustrem et comitem sacrarum largitionum et optimum antecessorem huius almæ urbis constitutum: qui omnes ad prædictum opus electi sunt una cum Stephano, Mena, Prosdocio, Eutolmio, Timotheo, Leonide, Leontio, Platone, Iacobo, Constantino, Iohanne,viris prudentissimis, qui patroni quidem sunt causarum apud maximam sedem præfecturæ, quæ orientalibus prætoriis præsidet, omne autem suæ virtutis testimonium undique accipientes et a nobis ad tanti operis consummationem electi sunt․ et cum omnes in unum convenerunt gubernatione Tribonianiviri excelsi, ut tantum opus nobis auctoribus possint conficere, deo propitio in quinquaginta libros opus consummatum est.
C.1.17.2.10 Tanta autem nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina prudentium taciturnitati tradere nullo patiamur modo: sed unusquisque eorum, qui auctor legis fuit, nostris digestis inscriptus est: hoc tantummodo a nobis effecto, ut, si quid in legibus eorum vel supervacuum vel imperfectum aut minus idoneum visum est, vel adiectionem vel deminutionem necessariam accipiat et rectissimis tradatur regulis․ et ex multis similibus vel contrariis quod rectius habere apparebat, hoc pro aliis omnibus positum est unaque omnibus auctoritate indulta, ut quidquid ibi scriptum est, hoc nostrum appareat et ex nostra voluntate compositum: nemine audente comparare ea quæ antiquitas habebat his quæ nostra auctoritas introduxit, quia multa et maxima sunt, quæ propter utilitatem rerum transformata sunt․ adeo ut et si principalis constitutio fuerat in veteribus libris relata, neque ei pepercimus, sed et hanc corrigendam esse putavimus et in melius restaurandam. nominibus etenim veteribus relictis, quidquid legum veritati decorum et necessarium fuerat, hoc nostris emendationibus servavimus․ et propter hanc causam et si quid inter eos dubitabatur, hoc iam in tutissimam pervenit quietem, nullo titubante relicto.
C.1.17.2.11 Sed cum prospeximus, quod ad portandam tantæ sapientiæ molem non sunt idonei homines rudes et qui in primis legum vestibulis stantes intrare ad arcana eorum properant, et aliam mediocrem eruditionem præparandam esse censuimus, ut sub ea colorati et quasi primitiis omnium imbuti possint ad penetralia eorum intrare et formam legum pulcherrimam non coniventibus oculis accipere․ et ideo Tribonianoviro excelso, qui ad totius operis gubernationem relectus est, nec non Theophiloet Dorotheoviris illustribus et facundissimis antecessoribus accersitis mandavimus, quatenus libris, quos veteres composuerunt, qui prima legum argumenta continebant et institutiones vocabuntur, separatim collectis, quidquid ex his utile et aptissimum et undique sit elimatum et rebus, quæ in præsenti ævo in usu vertuntur, consentaneum invenitur, hoc et capere studeant et quattuor libris reponere et totius eruditionis prima fundamenta atque elementa ponere, quibus iuvenes suffulti possint graviora et perfectiora legum scita sustentare․ admonuimus autem eos, ut memores etiam nostrarum fiant constitutionum, quas pro emendatione iuris promulgavimus, et in confectione institutionum etiam eadem emendatione ponere non morentur: ut sit manifestum etquid antea vacillabat et quid postea in stabilitatem redactum est․ quod opus ab his perfectum ut nobis oblatum et relectum est, et prono suscepimus animo et nostris sensibus non indignum esse iudicavimus et prædictos libros constitutionum vicem habere iussimus: quod in oratione nostra, quam eisdem libris præposuimus, apertius declaratur.
C.1.17.2.12 Omni igitur Romani iuris dispositione composita et in tribus voluminibus, id est institutionum et digestorum seu pandectarum nec non constitutionum, perfecta et in tribus annis consummata, quæ ut primum separari coepit, neque in totum decennium compleri sperabatur: omnipotenti deo et hanc operam ad hominum sustentationem piis obtulimus animis uberesque gratias maximæ deitati reddidimus, quæ nobis præstitit et bella feliciter agere et honesta pace perpotiri et non tantum nostro, sed etiam omni ævo tam instanti quam posteriori leges optimas ponere․ omnibus itaque hominibus eandem sanctionem manifestam facere necessarium esse perspeximus, ut sit eis cognitum, quanta confusione et infinitate absoluti in quantam moderationem et legitimam veritatem pervenerunt: legesque in posterum habeant tam directas quam compendiosas omnibusque in promptu positas et ad possidendi libros earum facilitatem idoneas: ut non mole divitiarum expensa possint homines supervacuæ legum multitudinis adipisci volumina, sed vilissima pecunia facilis eorum comparatio pateat tam ditioribus quam tenuioribus, minimo pretio magna prudentia reparanda.
C.1.17.2.13 Si quid autem in tanta legum compositione, quæ ab immenso librorum numero collecta est, simile forsitan raro inveniatur, nemo hoc vituperandum existimet, sed primum quidem imbecillitati humanæ, quæ naturaliter inest, hoc inscribat, quia omnium habere memoriam et penitus in nullo peccare divinitatis magis quam mortalitatis est: quod et a maioribus dictum est․ deinde sciat, quod similitudo in quibusdam et his brevissimis adsumpta non inutilis est, et nec citra nostrum propositum hoc subsecutum: aut enim ita lex necessaria erat, ut diversis titulis propter rerum cognationem adplicari eam oporteat, aut, cum fuerat aliis diversis permixta, impossibile erat eam per partes detrahi, ne totum confundatur․ et in his partibus, in quibus perfectissimæ visiones expositæ veterum fuerant, quod particulatim in eas fuerat sparsum, hoc dividere ac separare penitus erat incivile, ne tam sensus quam aures legentium ex hoc perturbentur.
C.1.17.2.14 Similique modo si quid principalibus constitutionibus cautum est, hoc in digestorum volumine poni nullo concessimus modo, quasi constitutionum recitatione sufficiente: nisi et hoc raro ex isdem causis, quibus similitudo adsumpta est.
C.1.17.2.15 Contrarium autem aliquid in hoc codice positum nullum sibi locum vindicabit nec invenitur, si quis subtili animo diversitatis rationes excutiet: sed est aliquid novum inventum vel occulte positum, quod dissonantiæ querellam dissoluit et aliam naturam inducit discordiæ fines effugientem.
C.1.17.2.16 Sed et si quid forsitan prætermissum est, quod in tantis milibus quasi in profundo positum latitabat, et, cum idoneum fuerat poni, obscuritate involutum necessario derelictum est: quis hoc apprehendere recto animo possit? primo quidem propter ingenii mortalis exiguitatem: deinde propter ipsius rei vitium, quod multis inutilibus permixtum nullam sui ad eruendum præbuit copiam: deinde quod multo utilius est pauca idonea effugere, quam multis inutilibus homines prægravari.
C.1.17.2.17 Mirabile autem aliquid ex his libris emersit, quod multitudo antiqua præsente brevitate paucior invenitur․ homines etenim, qui antea lites agebant, licet multæ leges fuerant positæ, tamen ex paucis lites perferebant vel propter inopiam librorum, quos comparare eis impossibile erat, vel propter ipsam inscientiam, et voluntate iudicum magis quam legitima auctoritate lites dirimebantur․ in præsenti autem consummatione nostrorum digestorum e tantis leges collectæ sunt voluminibus, quorum et nomina antiquiores homines non dicimus nesciebant, sed nec umquam audiebant․ quæ omnia collecta sunt substantia amplissima congregata, ut egena quidem antiqua multitudo inveniatur,opulentissima autem brevitas nostra efficiatur. antiquæ autem sapientiæ librorum copiam maxime Tribonianus vir excellentissimus præbuit, in quibus multi fuerant et ipsis eruditissimis hominibus incogniti, quibus omnibus perlectis, quidquid ex his pulcherrimum erat, hoc semotum in optimam nostram compositionem pervenit․ sed huius operis conditores non solum ea volumina perlegerunt, ex quibus leges positæ sunt, sed etiam alia multa, quæ, nihil vel utile vel novum in eis invenientes, quod exceptum nostris digestis applicarent, optimo animo respuerunt.
C.1.17.2.18 Sed quia divinæ quidem res perfectissimæ sunt, humani vero iuris condicio semper in infinitum decurrit et nihil est in ea, quod stare perpetuo possit ( multas etenim formas edere natura novas deproperat ), non desperamus quædam postea emergi negotia, quæ adhuc legum laqueis non sunt innodata․ si quid igitur tale contigerit, Augustum imploretur remedium, quia ideo imperialem fortunam rebus humanis deus præposuit, ut possit omnia quæ noviter contingunt et emendare et componere et modis et regulis competentibus tradere․ et hoc non primum a nobis dictum est, sed ab antiqua descendit prosapia: cum et ipse Iulianus legum et edicti perpetui subtilissimus conditor in suis libris hoc rettulit, ut, si quid imperfectum inveniatur, ab imperiali sanctione hoc repleatur․ et non ipse solus, sed et divus Hadrianus in compositione edicti et senatus consulto, quod eam secutum est, hoc apertissime definivit, ut, si quid in edicto positum non inveniatur, hoc ad eius regulas eiusque coniecturas et imitationes possit nova instruere auctoritas.
C.1.17.2.19 Hæc igitur omnia scientes, patres conscripti et omnes orbis terrarum homines, gratias quidem amplissimas agite summæ divinitati, quæ vestris temporibus tam saluberrimum opus servavit: quo enim antiquitas digna divino non est visa iudicio, hoc vestris temporibus indultum est․ hasce itaque leges et adorate et observate omnibus antiquioribus quiescentibus: nemoque vestrum audeat vel comparare eas prioribus vel, si quid dissonans in utroque est, requirere, quia omne quod hic positum est hoc unicum et solum observari censemus. nec in iudicio nec in alio certamine, ubi leges necessariæ sunt, ex aliis libris, nisi ab isdem institutionibus nostrisque digestis et constitutionibus a nobis compositis vel promulgatis aliquid vel recitare vel ostendere conetur, nisi temerator velit falsitatis crimini subiectus una cum iudice, qui ei audientiam accommodabit, poenis gravissimis laborare.
C.1.17.2.20 Ne autem incognitum vobis fiat, ex quibus veterum libris hæc consummatio ordinata est, iussimus et hoc in primordiis digestorum nostrorum inscribi, ut manifestissimum sit, ex quibus legis latoribus quibusque libris eorum et quot milibus hoc iustitiæ Romanæ templum ædificatum est.
C.1.17.2.20A Legis latores autem vel commentatores eos elegimus, qui digni tanto opere fuerant et quos et anteriores piissimi principes admittere non sunt indignati, omnibus uno dignitatis apice impertito nec sibi quodam aliquam prærogativam vindicante․ cum enim constitutionum vicem et has leges obtinere censuimus quasi ex nobis promulgatas, quid amplius aut minus in quibusdam esse intellegatur, cum una dignitas, una potestas omnibus est indulta?
C.1.17.2.21 Hoc autem quod et ab initio nobis visum est, cum hoc opus fieri deo adnuente mandabamus, tempestivum nobis videtur et in præsenti sancire, ut nemo neque eorum, qui in præsenti iuris peritiam habent, nec qui postea fuerint audeat commentarios isdem legibus adnectere: nisi tantum si velit eas in Græcam vocem transformare sub eodem ordine eaque consequentia, sub qua voces Romanæ positæ sunt ( hoc quod Græci χατὰ πόδα dicunt ), et si qui forsitan per titulorum subtilitatem adnotare maluerint et ea quæ παράτιτλα nuncupantur componere․ alias autem legum interpretationes, immo magis perversiones eos iactare non concedimus, ne verbositas eorum aliquid legibus nostris adferat ex confusione dedecus․ quod et in antiquis edicti perpetui commentatoribus factum est, qui opus moderate confectum huc atque illuc in diversas sententias producentes in infinitum detraxerunt, ut pæne omnem Romanam sanctionem esse confusam․ quos si passi non sumus, quemadmodum posteritatis admittatur vana discordia? si quid autem tale facere ausi fuerint, ipsi quidem falsitatis rei constituantur, volumina autem eorum omnimodo corrumpentur․ si quid vero, ut supra dictum est, ambiguum fuerit visum, hoc ad imperiale culmen per iudices referatur et ex auctoritate Augusta manifestetur, cui soli concessum est leges et condere et interpretari.
C.1.17.2.22 Eandem autem poenam falsitatis constituimus et adversus eos, qui in posterum leges nostras per siglorum obscuritates ausi fuerint conscribere․ omnia enim, id est et nomina prudentium et titulos et librorum numeros, per consequentias litterarum volumus, non per sigla manifestari, ita ut, qui talem librum sibi paraverit, in quo sigla posita sunt in qualemcumque locum libri vel voluminis, sciat inutilis se esse codicis dominum: neque enim licentiam aperimus ex tali codice in iudicium aliquid recitare, qui in quacumque sua parte siglorum habet malitiam․ ipse autem librarius, qui eas inscribere ausus fuerit, non solum criminali poena secundum quod dictum est plectetur, sed etiam libri æstimationem in duplum domino reddat, si et ipse dominus ignorans talem librum vel comparaverit vel confici curaverit․ quod et antea a nobis dispositum est in constitutione, quam ad legum professores dimisimus.
C.1.17.2.23 Leges autem nostras, quæ in his codicibus, id est institutionum seu elementorum et digestorum vel pandectarum posuimus, suum obtinere robur ex tertio nostro felicissimo sancimus consulatu, præsentis duodecimæ indictionis tertio kalendas Ianuarias, in omne ævum valituras et una cum nostris constitutionibus pollentes et suum vigorem in iudiciis ostendentes in omnibus causis, sive quæ postea emerserint sive in iudiciis adhuc pendent nec eas iudicialis vel amicalis forma compescuit․ quæ enim iam vel iudiciali sententia finita sunt vel amicali pacto sopita, hæc reuscitari nullo volumus modo․ bene autem properavimus in tertium nostrum consulatum et has leges edere, quia maximi dei et domini nostri Ihesu Christi auxilium felicissimum eum nostræ rei publicæ donavit, cum in hunc et bella Parthica abolita sunt et quieti perpetuæ tradita, et tertia pars mundi nobis adcrevit ( post Europam enim et Asiam et tota Libya nostro imperio adiuncta est ) et tanto operi legum caput impositum est, omnia cælestia dona nostro tertio consulatui indulta.
C.1.17.2.24 Itaque omnes iudices nostri pro sua iurisdictione easdem leges suscipiant et tam in suis iudiciis quam in hac regia urbe habeant et proponant, et præcipue vir excelsus huius almæ urbis præfectus. curæ autem erit tribus excelsis præfectis prætoriis tam orientalibus quam Illyricis nec non Libycis per suas auctoritates omnibus, qui suæ iurisdictioni suppositi sunt, eas manifestare.
subscriptio Data septimo decimo kalendas Ianuarias Constantinopoli dn․ Iustiniano pp․ A․ III consule[a. 533]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
