Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.14.ult

DE LEGIBUS ET CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM ET EDICTIS.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.

C.1.14.12pr. Si imperialis maiestas causam cognitionaliter examinaverit et partibus cominus constitutis sententiam dixerit, omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant hoc esse legem non solum illi causæ, pro qua producta est, sed omnibus similibus.

C.1.14.12.1 Quid enim maius, quid sanctius imperiali est maiestate? vel quis tantæ superbiæ fastidio tumidus est, ut regalem sensum contemnat, cum et veteris iuris conditores constitutiones, quæ ex imperiali decreto processerunt, legis vicem obtinere aperte dilucideque definiunt?

C.1.14.12.2 Cum igitur et hoc in veteribus legibus invenimus dubitatum, si imperialis sensus legem interpretatus est, an oporteat huiusmodi regiam interpretationem obtinere, eorum quidem vanam scrupulositatem tam risimus quam corrigendam esse censuimus.

C.1.14.12.3 Definimus autem omnem imperatoris legum interpretationem sive in precibus sive in iudiciis sive alio quocumque modo factam ratam et indubitatam haberi․ si enim in præsenti leges condere soli imperatori concessum est, et leges interpretari solum dignum imperio esse oportet.

C.1.14.12.4 Cur autem ex suggestionibus procerum, si dubitatio in litibus oriatur et sese non esse idoneos vel sufficientes ad decisionem litis illi existiment, ad nos decurritur et quare ambiguitates iudicum, quas ex legibus oriri evenit, aures accipiunt nostræ, si non a nobis interpretatio mera procedit? vel quis legum ænigmata solvere et omnibus aperire idoneus esse videbitur nisi is, cui soli legis latorem esse concessum est?

C.1.14.12.5 Explosis itaque huiusmodi ridiculosis ambiguitatibus tam conditor quam interpres legum solus imperator iuste existimabitur: nihil hac lege derogante veteris iuris conditoribus, quia et eis hoc maiestas imperialis permisit.

subscriptio Recitata septimo milliario urbis Constantinopolitanæ in novo consistorio palatii Iustiniani․ D․ III k․ Nov․ Decio vc. cons.[a․ 529]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑