Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.12.6.5

DE HIS QUI AD ECCLESIAS CONFUGIUNT VEL IBI EXCLAMANT.

inscriptio Imp․ Leo A․ Erythrio pp.

C.1.12.6pr. Præsenti lege decernimus per omnia loca valitura ( excepta hac urbe regia, in qua nos divinitate propitia degentes, quotiens usus exegerit, invocati singulis causis atque personis præsentanea constituta præstamus ) nullos penitus cuiuscumque condicionis de sacrosanctis ecclesiis orthodoxæ fidei expelli aut tradi vel protrahi confugas nec pro his venerabiles episcopos aut religiosos oeconomos exigi, quæ debeantur ab eis: qui hoc moliri aut facere aut nuda saltim cogitatione atque tractatu ausi fuerint temptare, capitali et ultima supplicii animadversione plectendi sunt․ ex his ergo locis eorumque finibus, quos anteriorum legum præscripta sanxerunt, nullos expelli aut eici aliquando patimur nec in ipsis ecclesiis reverendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut victualium rerum aut vestis negetur aut requies.

C.1.12.6.1 Sed si quidem ipsi refugæ apparent publice et se in sacris locis offerunt quærentibus conveniendos, ipsi, servata locis reverentia, iudicum quibus subiacent sententiis moneantur, responsum daturi, quale sibi quisque perspexerit convenire.

C.1.12.6.2 Quod si in finibus ecclesiasticis latitant, religiosus oeconomus seu defensor ecclesiæ vel certe, quem his negotiis commodiorem auctoritas episcopalis elegerit, reconditam latentemque personam decenter sine ullo incommodo monitus, intra fines ecclesiæ si invenitur, præsentet.

C.1.12.6.3 Cum autem monitus fuerit in publico privatove contractu actione civili, in eius sit arbitrio sive per se seu, si magis elegerit, instructo sollemniter procuratore directo in eius iudicis, cuius pulsatur sententiis, examine respondere.

C.1.12.6.4 Sed si hoc facere detractat aut differt, iudiciorum legumque solitus ordo servetur․ itaque si res immobiles possidet, post edictorum sollemnia sententia iudicantis usque ad modum debiti bonorum eius sive prædiorum traditio seu venditio celebretur.

C.1.12.6.5 Quod si res mobiles habet easque extra terminos occultat ecclesiæ, sententia iudicantis et exsecutoris sollicitudine perquisitæ, quocumque occultantur, erutæ pro æquitatis tramite modoque debiti publicis rationibus privatisque proficiant.

C.1.12.6.6 Sane si intra fines habentur ecclesiæ vel apud quemlibet ex clericis absconditæ sive depositæ fuisse firmantur, studio et providentia viri reverentissimi oeconomi sive defensoris ecclesiæ diligentia inquisitæ quolibet modo ad sacrosanctam ecclesiam pervenientes proferantur, ut pari æquitatis ordine ex isdem bonis fisco vel rei publicæ sive creditoribus et quibuscumque iustis petitoribus ad modum debiti consulatur.

C.1.12.6.7 Sicubi depositæ vel commendatæ dicuntur, inquirendi tantam volumus esse cautelam, ut, si sola suspicatione apud aliquem adserantur absconditæ, de sua etiam conscientia satisfacere auctoritate venerabilis antistitis iubeatur.

C.1.12.6.8 Adicientes, quod ea, quæ de principalibus personis decrevimus, etiam in fideiussorum sive mandatorum seu rerum ad eos pertinentium vel familiarium et sociorum vel participum et omnino in isdem causis obnoxiorum personis præcipimus observari, scilicet si ipsos quoque secum confugæ intra ecclesiarum terminos habere voluerint, ut ex eorum quoque bonis publica debita privataque solvantur et per eos rerum ubicumque depositæ sunt procedat inquisitio․ et hæc quidem de ingenuis liberisque personis.

C.1.12.6.9 Sane si servus aut colonus vel adscripticius, familiaris sive libertus et huiusmodi aliqua persona domestica vel condicioni subdita conquassatis rebus certis atque subtractis aut se ipsum furatus ad sacrosancta se contulerit loca, statim a religiosis oeconomis sive defensoribus, ubi primum hoc scire potuerint, per eos videlicet ad quos pertinent, ipsis præsentibus pro ecclesiastica disciplina et qualitate commissi aut ultione competenti aut intercessione humanissima procedente, remissione veniæ et sacramenti interveniente securi ad locum statumque proprium revertantur, rebus, quas secum habuerint, reformandis․ diutius enim eos intra ecclesiam non convenit commorari, ne patronis seu dominis per ipsorum absentiam obsequia iusta denegentur et ipsi per incommodum ecclesiæ egentium et pauperum alantur expensis.

C.1.12.6.10 Inter hæc autem, quæ sedulo ad religiosi oeconomi sive defensoris ecclesiæ sollicitudinem curamque respiciunt, erit etiam illud observandum, ut singulorum intra ecclesias confugientium personas causasque incessanter conquirant, denique iudices vel eos, ad quos causæ et personæ pertinent, instantius instruant, ut æquitatis convenientiam diligentius exsequantur.

subscriptio D․ prid․ k․ Mart․ Constantinopoli Leone A․ III cons.[a․ 466]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑