Codex Iustinianus 1.12.4
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Hierio pp.
C.1.12.4pr. Si servus cuiusquam ecclesiam alteriave armatus nullis hoc suspicantibus inopinatus inruerit, exinde protinus abstrahatur vel certe continuo domino vel ei, unde eum tam furiosa formido proripuit, indicetur eique mox abstrahendi copia non negetur.
C.1.12.4.1 Sed si armorum fiducia resistendi animos insania impellente conceperit, abripiendi extrahendique eum domino, quibus potest id efficere viribus, concedatur․ quod si illum etiam confici in concertatione pugnaque contigerit, nulla erit eius noxa nec conflandæ criminationis relinquetur occasio, si is, qui ex statu servili in hostilis et homicidæ condicionem transiliit, occisus sit.
subscriptio D․ V k․ April․ Constantinopoli Valerio et Ætio conss.[a․ 432]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
