Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.11.8

DE PAGANIS SACRIFICIIS ET TEMPLIS.

inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Dioscoro pp.

C.1.11.8pr. Nemo ea, quæ sæpius paganæ superstitionis hominibus interdicta sunt, audeat pertemptare, sciens, quod crimen publicum committit qui hæc ausus fuerit perpetrare.

C.1.11.8.1 In tantum autem huiusmodi facinora volumus esse resecanda, ut, etiamsi in alieno prædio vel domo aliquid tale perpetretur, scientibus videlicet dominis, prædium quidem vel domus sacratissimi viribus ærarii addicetur, domini vero pro hoc solo, quod scientes consenserint sua loca talibus contaminari sceleribus, si quidem dignitate vel militia quadam decorantur, amissione militiæ vel dignitatis nec non rerum suarum proscriptione plectentur, privatæ vero condicionis vel plebeii constituti post cruciatus corporis operibus metallorum perpetuo deputabuntur exilio.

subscriptio [a․ 472 ?]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑