Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.11.7

DE PAGANIS SACRIFICIIS ET TEMPLIS.

inscriptio Impp․ Valentinianus et Marcianus AA․ Palladio pp.

C.1.11.7pr. Nemo venerantis adorantisque animo delubra, quæ olim iam clausa sunt, reseret: absit a sæculo nostro infandis exsecrandisque simulacris honorem pristinum reddi, redimiri sertis templorum impios postes, profanis aris accendi ignes, adoleri in isdem thura, victimas cædi, pateris vina libari et religionis loco existimari sacrilegium.

C.1.11.7.1 Quisquis autem contra hanc serenitatis nostræ sanctionem et contra interdicta sacratissimarum veterum constitutionum sacrificia exercere temptaverit, apud publicum iudicem reus tanti facinoris legitime accusetur et convictus proscriptionem omnium bonorum suorum et ultimum supplicium subeat.

C.1.11.7.2 Conscii etiam ac ministri sacrificiorum eandem poenam, quæ in illum fuerit inrogata, sustineant, ut hac legis nostræ severitate perterriti metu poenæ desinant sacrificia interdicta celebrare.

C.1.11.7.3 Quod si vir clarissimus rector provinciæ post accusationem legitimam et post crimen in cognitione convictum tantum scelus dissimulaverit vindicare, quinquaginta libras auri ipse iudex, quinquaginta etiam officium eius confestim fisco nostro inferre cogatur.

subscriptio D․ prid․ id․ Nov․ Marciano A․ cons.[a․ 451]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑