Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 1.1.4

DE SUMMA TRINITATE ET DE FIDE CATHOLICA ET UT NEMO DE EA PUBLICE CONTENDERE AUDEAT.

inscriptio Imp․ Marcianus A․ Palladio pp.

C.1.1.4pr. Nemo clericus vel militans vel alterius cuiuslibet condicionis de fide Christiana publice turbis coadunatis et audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus et perfidiæ occasionem requirens.

C.1.1.4.1 Nam iniuriam facit iudicio reverentissimæ synodi, si quis semel iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit, cum ea, quæ nunc de Christiana fide a sacerdotibus, qui Chalcedone convenerunt, per nostra præcepta statuta sunt, iuxta apostolicas expositiones et instituta sanctorum patrum trecentorum decem et octo et centum quinquaginta definita esse noscuntur.

C.1.1.4.2 Nam in contemptores huius legis poena non deerit, quia non solum contra fidem vere expositam veniunt, sed etiam Iudæis et paganis ex huiusmodi certamine profanant veneranda mysteria.

C.1.1.4.3 Igitur si clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, consortio clericorum removebitur: si vero militia præditus sit, cingulo spoliabitur: ceteri etiam hiusmodi criminis rei, si quidem liberi sint, de hac sacratissima urbe pellentur, pro vigore iudiciario etiam competentibus suppliciis subiugandi, sin vero servi, severissimis animadversionibus plectentur.

subscriptio D․ VII id․ Febr․ Constantinopoli Sporacio cons.[a․ 452]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑