Codex Iustinianus 1.1.2
inscriptio Imppp․ Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
C.1.1.2pr. Nullus hæreticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio․ sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum sit, non valere․ arceantur cunctorum hæreticorum ab illicitis congregationibus turbæ: unius et summi dei nomen ubique celebretur: Nicænæ fidei dudum a maioribus traditæ et divinæ religionis testimonio atque adsertione firmatæ observantia semper mansura teneatur.
C.1.1.2.1 Is autem Nicænæ adsertor fidei et catholicæ religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et Christum filium dei uno nomine confitetur, deum de deo, lumen ex lumine, qui spiritum sanctum, quem ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat, apud quem intemeratæ fidei sensu viget incorruptæ trinitatis indivisa substantia, quæ Græco verbo οὐσία recte credentibus dicitur․ hæc profecto nobis magis probata, hæc veneranda sunt.
C.1.1.2.2 Qui vero isdem non inserviunt, desinant adfectatis dolis alienum veræ religionis nomen adsumere et suis apertis criminibus denotentur: ab omnium submoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes hæreticos illicitas agere intra oppida congregationes vetemus․ ac si quid eruptio factiosa temptaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubemus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui Nicænam fidem tenent, catholicæ ecclesiæ toto orbe reddantur.
subscriptio D․ IIII id․ Ian․ Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss.[a․ 381]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
