CHARONIÆVS
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)CHARONIÆVS, uel, ut Theophilus ad 5. a. Inst. de sing. reb. per fideic. relict. ⟦griego⟧ uocabatur libertus orcinus, id est a testatore directe manumissus, de quo infra in ORCINVS. HEIN.
BrissonCHARISI CARRVCA, uide CARRVCA. CHARTIS Legatis quid contineatur, dosentl.52.5.4. ets. 6. et l. 76. D. de legat. II. [D.31.1.76] CHARTÆ autem separantur a membranis: l. 9. §. 1. D. de adqu. rer. dom. [D.41.1.9.1] et s. 33. Ist. de rer. diuil. Ac plane, CHARTAS supprimente Ptolemæo, membranas Pergami repertas, Plinius ex Varrone tradit lib. cap. n. Ideoque inscite faciunt, qui chartarum adpellatione membranas comprehensas, scriptis suis prodiderunt. Nam longe alia CHARTARVM,, longe alia membranarum materia fuit. Membranæ ex pellibus corioue animalium, Pergami primum paratæ, hodieque originis suæ nomen tenent. At CHARTAS, quarum usu olim maxime humanitas uitæ constabat et memoria, ex papyro (fruticis id in Ægypto genus,) confectas fuisse, docet Vlpianus, in d. l. 52. §. 6. D. de legat. III. [D.32.1.52.6] Apertius uero hoc ipsum declarat Plinius;, illo, quod modo citauimus, capite, his uerbis: Pracparantur ex eo; (de papyro loquitur,) chartæ, diuisac acu in prætenues, sed quam latissimas, philuras. Et capitis iusequentis initio: principatus medio, atque inde scissuræ ordine. Sic enim ile Plinil locus, misere diuulsus ac discerptus in unum iungendus est. Confecturam porro chaærtarum, eiusque rationem idem Plinius ciusdem libri cap. XII. exponit his uerbis? Texuntur omnes tabulæ madentes Nili aqua: turbidus liquor vim glutini præbet: quum primo supina tabula scheda adlinitur, longitudine papyri, quæ potuit esse, segminibus utrimque amputatis, transuersa posteacrates peragitur. Premuntur deinde prælis, et siccuntur sole, atque inter se plagulæ iunguntur: a proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas: numquam plures scapo quam uicenæ. Vopiscus in Firmo cap. III. Tantum habuisse de chartis, ut publice sæpe diceret, exercitum se alere posse papyro et glutino. CHARTAM etiam Cassiodor. Var. XI, 38. hoc uerborum ambitu describit: Iunctura sine rimis, continuitas de minutiis, uiscera niuea uirentiumherbarum, scripturabilis facies, quæ nigredinem suscipit ad decorem, ubi apicibus eleuatis fæcundissima uerborum plantatrix seges fructum mentibus toties suauissimum reddit, quoties desiderium lectoris inuenerit. Auctor Etymologici: ⟦griego⟧ CHARTÆ porro uel puræ erant, d. l. 52. §. 4. D. de logat. IIL uel scriptæ. [D.50.7.52.4]ad. l. 76. eod. tit. CHARTÆ autem adpellatio et ad nouam chartam referebatur, et ad deletitiam. l 4. D. de [D.40.6.4] hon. possess. secund. tabul. Varias autem chartarum species seu differentias exsequitur Plinius lib. XIIL cap. i2. et post eum Ifidor. lib. VI. io. Varium quoque chartarum usum ex libris nostris notare licet. CHARTAS enim epistolares, et CHARTAS, ad ratiunculam uel logarium paratas, memorat l. 3. 10. D. de pen. legat. [D.33.9.0] et cuar- TAS, in quibus rationes conscriptæ sunt, I uit. 5. 1. D. de liberat. leg. De CHARTIS epistolaribus exstat Martialis Distichon lib. XIV. Epigr. n.
Pasajes citados (6)
| Lugar | Jurista y obra / emperador | Título |
|---|---|---|
| D.31.1.76 | De legatis et fideicommissis — De los legados (II) | |
| D.41.1.9 | Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive æreorum | De adquirendo rerum dominio — De la adquisición del dominio de las cosas |
| D.32.1.52 | De legatis et fideicommissis — De los legados y fideicomisos (III) | |
| D.50.7.52 | De legationibus — De las legaciones | |
| D.40.6.4 | De ademptione libertatis | |
| D.33.9.0 | De penu legata |
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Voces que citan los mismos pasajes (52)
HODIE×2 MEMBRANA×2 ADFIXAE×1 ADHAERENTIA×1 AEDIFICIVM×1 AEQVINOCTII×1 AGERE×1 ALIVS×1 AVXILIVM×1 CAVSSA×1 CEDERE×1 CERATVS×1
Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. CHARONIÆVS, p. 252 del PDF.
