Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › C › CENTVM

CENTVM

p. 246 del PDF · ver la página · 1 tramo(s) con nota de Heineccio
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)CENTVM amos finem esse uitæ longæui II gæui hominis, ait Caius in l. 5. D. de usufr. [D.7.2.5] CEN- TVM aureos in funus consumere: I. 2v2. D. de uerb. signif. CENTVM solidorum quantitas: l. 27. C. de administr. tut. [C.5.37.27] CENTVM libri et uolumina. l. 52. l. I. D. de legat. II. [D.31.1.1] CENTVMVIRI], l. 77. D. le inoftc. test. Lult. C. de lib. pract. et apud Paull. lib. V. tit. 16. s. 2. Festus Pompei: lib. II. Quum essent Romag triginta et quinque tribus, quæ et curiæ dictæ sunt, terni ex singulis tribubus sunt electi ad iudicandum, qui CENTVMVIRI adpellati sunt. Et licet quinque amplius, quam centum fuerint, tamen, quo facilius nominarentur, CENTVMVIRI sunt dicti. In quatuor autem tribunalia, seu consilia, ccentumuiros distributos fuisse, eorumque quatuor iudicia ad cenrumuirales cansias diudicandas cogi consueuisse, docent Quinctilian. lib. XII. Cap- 3. Plin. lib. VI. Epist. 33. Vnde CENTVMVIRALE iudicium quadruplex uocatur à Plinio lib. IV. Episit. 24. Et quod a Quinctiliano lib. XI. cap. 1. scriptum est: Duplicibus ceqtumuiralibus partem uictam, sic accipe, duobus centumuiralibus iudiciis, seu duabus partibus. Alioquin enim quadruplicia, non duplicia ea iudicia fuisse, satis constat Atque huc pertinet, quod Valerius Max. lib. VII. cap. 7. omnibus consiliis superiorem discessisse, ait, militem, qui de bonis paternis apud centumuiros contenderat. Eodemque etiam referendum est, quod Papinianus filium, diuisis tribunalibus, actionem inoficiosi testamenti pertulisse, atque ita uarias, sententias iudicum exstitisse, proponit in l. 76. D. de legat. I. [D.30.1.76] Apud CENTVMVI ros autem actas fuisse caussas, de inossicioso testamento, petitionis hereditatis, ruptorum rescissorumgue testamentorum, ex Valer. Max. lib. VIL cap. 7- Quinctilian. lib. IV. cap. 7. Plinio lib. IV. Epist.liquet. Vnde querela inofficiosi testamenti, item actio petitionis hereditatis, CENTVMVIRALE iudicium adpellantur. l. 37. D. de inoffic. testam [D.5.2.37] l. 30. D. de liberat. legat. [D.34.3.30] I. ult. C. dv petit. hered. Cicero pro Cæcin. cap. XVIII. L. Crassus CENTVMVIRALI iudicio hanc sententiam detulit. Idemin Bruto cap. LIII. Scæuolam ex uno scalmo captionis CENTVMVIRALE iudicium hereditatis effecisse Plinius lib. VI. Epist. 4. Ita, ut in priuati iudicii formam CENTVMVIRALE uerteretur. Idemque suo tempore tirones queritur a centumuiralibus caussis auspicari, B. Hieronym. in Epist. ad Domnionem: Et hereditariæ, uel GENTVMVIRALES caussæ de barathro erutæ. Festus Pompeius: CENTVMVIRALIA iudicia, qua? CENTVMVIRI iudicabant CENTVMVIRALES autem caussæ quæ fuerint, Cicero lib. I. de Orat. cap. 38. docet his uerbis: Isstare se in caussis CENTVMVIRALIBVS, int quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, adgnationum, alluuionum, circumluuionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, flillicidiorum, testamentorum ruptorum aut uatorum, ceterarumque reuum innumerabilium iura uersantur. Adnotauit hic Tabor, non iudicasse semper omnes, siue totum Senatum de hereditatibus, sed septemuiros ex his lectos, unde etiam frequentem sieri SE?TEMVIRA- Lis NIC mentionem, maxime in inscriptionibus, ceu iam obseruasse ait Cuiacium ad l. 1. D. de irorfic. test. [D.5.2.1] Enimuero primo non adeo frequenter horum iudiciorum sir mentio, sed ter tantum, in inscriptione I 7. L 28. et l. 31. D. de inoff. testam. [D.5.2.31] qua. leges omnes ex Paulli libro singulari de seytemuirai81 libus iudiciis desumtæ sunt. Deinde omnibus iurisconsultis in eo conuenit, quod minus genuina sit illa libri inscriptio, et pro septemuiralibus legendum sit centumuiralibus. HEIN.
Pasajes citados (8)
LugarJurista y obra / emperadorTítulo
D.7.2.5Gaius libro septimo ad edictum provincialeDe usu fructu adcrescendo — Del acrecimiento del usufructo
C.5.37.27Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.De administratione tutorum et curatorum et de pecunia pupillari feneranda vel deponenda
D.31.1.1De legatis et fideicommissis — De los legados (II)
D.30.1.76De legatis et fideicommissis — De los legados y fideicomisos (I)
D.5.2.37De inofficioso testamento — Del testamento inoficioso
D.34.3.30Paulus libro decimo quæstionumDe liberatione legata — Del legado de liberación de deuda
D.5.2.1Ulpianus libro quarto decimo ad edictumDe inofficioso testamento — Del testamento inoficioso
D.5.2.31Paulus libro singulari de septemviralibus iudiciisDe inofficioso testamento — Del testamento inoficioso

Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.

Lexica: Lewis & Short (s.v. centum)

Elementary Latin Dictionary s.v. centum: centum or C ¶2 0. num. indecl, a hundred: anni: dies: viciens centum milia passuum, Cs.—Indef., a hundred, many, countless: mihi si linguæ centum sint, V.: centum puer artium, H.

Lewis & Short s.v. centum

centum, indecl.

I. num. [Sanscr. catam; Gr. ἑ-κα-τόν; Goth. hund].

I. num. [Sanscr. catam; Gr. ἑ-κα-τόν; Goth. hund].

I. A hundred: dies, Cic. Mil. 22, 60: et septem anni, id. Sen. 5, 13.—

I. A hundred: dies, Cic. Mil. 22, 60: et septem anni, id. Sen. 5, 13.—

II. Poet., for an indefinite, large number: mihi si linguæ centum sint, oraque centum, Ve…

II. Poet., for an indefinite, large number: mihi si linguæ centum sint, oraque centum, Verg. G. 2, 43: centum clavibus servata, Hor. C. 2, 14, 26: centum puer artium, id. ib. 4, 1, 15: jugera, id. S. 1, 1, 50: greges, id. C. 2, 16, 33: cyathi, id. ib. 3, 8, 14: chlamydes. id. Ep. 1, 6, 41 al.; cf. Quint. 7, 10, 8; and, ludi, Tib. 1, 7, 49 Huschk.

Familia léxica en Brisson (misma raíz): CENTVRIA CENTVRIO

Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.

Abrir el lema centum en página aparte

Voces que citan los mismos pasajes (38)

INOFFICIOSVS×2 ADGNOSCERE×1 APPARATVS×1 BONVS×1 CEDERE×1 CONFERRE×1 CONSISTERE×1 CONTENTVS×1 DAMNATVS×1 DEBITVS×1 DEDVCI×1 DELEGARE×1

Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. CENTVM, p. 246 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑