Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › C › CARPOCRATIANI

CARPOCRATIANI

p. 229 del PDF · ver la página · 1 pasaje(s) en griego · 1 tramo(s) con nota de Heineccio
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)CARPOCRATIANI, in L 5. C. àe hæret. et Manich. a Carpocrate ita uocati, qui Christum, Dominum nostrum, hominem duntaxat fuisse, et ex semine Iosephi carnaliter progenitum, instar reliquorum hominum, adserebat, quemadmodum Philastrius, Brixiensis Episcopus in Hæreseon catal. cap. XXXV. et Isidor, lib. VIII. Etymol. cap. 5. scribunt. Eadem de carrocrate tradunt ueteres: sed simul et alios eius errores capitales recensent, ueluti ex uno principio probationes factas esse angelorum ac uirtutum: has autem condidise mundum uisibilem. Epiphan. hær. XXVII, a. Illos angelos ⟦griego⟧ post passionem præteruectam animam Christi in cælum receptam esse, carnem in sepulcro relictam: Iren. lib. I. cap. 24: Tertullian. de resurr. cap. 45. ac proinde nec resurrectionem carnis sperandam, sed animrum tutum immortalitatem Tertull. ibid. Ceterum autor sectæ aliis est CARPOCRAS, aliis CARPOCRATES, uti illius sectatores ab aliis Carpocrasii, ab aliis Carpocratiani, ab aliis Carpocrateni uocantur. Fæbric. ad Philastur. p. I5. HEIN.
Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. CARPOCRATIANI, p. 229 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑