Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › C › CÆLICOLÆ

CÆLICOLÆ

p. 210 del PDF · ver la página · 1 tramo(s) con nota de Heineccio
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)CÆLICOLÆ, I 12. C. 4æ Iud. sunt, qui solem, lunam, et reliquam cæli militiam columt et adorant. Pacius in Analys. Cod. ad ã. tit. n. æa. Iustinianus ã. I. 22. CÆLICOLARVM nomen inauditum esse ait, nouamque superstitionem: ac proinde perperam Cuiacius huc refert, quæ Iudæis exprobrat Iuuenal. Sat. XIV. v. 7. Nil præter nubes, et CÆLI numen adouant. nec non uersum Petronianum. Fragm. p. 683. Iudæus licet, et porcinumnumen, adoret: Et CAÆLI summas aduocet auriculas. Præterquam enim quod uiri docti in uitimo uersiculo legendum esse cilli, non cæli, iampridem docuerunt, hi poetæ profecto notare non potuerunt sectam, quæ sæculo Christiano sexto adhuc noua, ac pæne inaudita erat. Diuersas uirorum doctorum de illis sententias expenderunt Iac. Gothosred. aqà l. 19. C. Theod. de Iud. Io. Andr. Schinidius singulari dissertatione de cælicolis et Ittigius Hist. Schisin. Donatist. S. 14. sequ. Vt rem paullo accuratius exponamus, Iustinianus hos homines coniungit cum Iudæis, ad quos procul dubio originem suam referebant. Ipsum nomen argumento est, eos uel Deum sub nomine uel solem et sidera coluisse Frid. Spanhem. Introd. maior. in Hist. eccles. sæc. V. p. 53. Quod facile fieri potuit, quia Iudæi etiam sapientiores soli et stellis rerum omnium scientiam tribuunt, ceu ex Mosis Maim. More neuoch. Part. IL cap. 5. et ipsis Rabbinorum scriptis docuit Io. Alb. Fabric. ad Philasir. 233. Vere ergo fuerunt illi Iudæi semichristiani, quos neæ- LIOGNOS TOS uocat Philastrius de hæres. cap. X. De iis enim ille: Heliognosti, qui et Deuictiaci, (uox nihili, pro qua Cotelerius reposuit Heliactiaci:) dicuntur solem adorantes, atque dicentes, solem scire omnia quac Dei sunt: homines etiam non alium, quam solem, illuminare, solemque eis præbere omnia nutrimenta. Setichristianos sane illos fuisse, uel ex eo adparet, quod Augustinus epist. CLXIII sub finem refert, MAIOREM COELICOLARVM noui apu Donatistas baptisini auctorem instituisse, et multos illo sacrilegio deduxissee EX quo loco, quem primus Cuiac. in Paratitl. Cod. 45. Tom. II. Op. obseruauit, simul discimus, eius sectæ antistitem, MA- IOREM dictum, æque ac apud Iudæos: l. 3. C. de Iud. et cælic. [C.1.9.3] Iustinianus d. l. 12. etiam ÆDIFICIORVM, quæ nescio cuius noui dogmatis conuentus habent, meminit, quæ Christionorum ecclesiis uindicari, ipsosque istos errones poenis coerceri iubet, nisi ad Dei cultum uenerationemque Christianam reuertantur. HEIN.
Pasajes citados (1)
LugarJurista y obra / emperadorTítulo
C.1.9.3Imp․ Costantinus A․ ad Euagrium pp.De iudæis et cælicolis.

Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.

Lexica: Lewis & Short (s.v. cælicola)

Elementary Latin Dictionary s.v. cælicola: cælicola æ (gen plur. -colūm, V.), m ¶2 0. cælum + COL-, a deity, god (poet.): cælicolæ vita, V.: potentes, O.: convivia cælicolarum, Iu.

Lewis & Short s.v. cælicola

cælĭcŏla (coel-), æ (

I. gen. plur. cælicolūm, Enn. ap. Prisc. p. 1103 P., or Ann. v 483 Vahl.; Verg. A. 3, 21;…

I. gen. plur. cælicolūm, Enn. ap. Prisc. p. 1103 P., or Ann. v 483 Vahl.; Verg. A. 3, 21; Prud. Sym. 1, 170: cælicolarum, Juv. 13, 42), adj. cælumcolo.

I. Dwelling in heaven, poet. designation of a deity, a god, Enn. l. l.; Verg. A. 2, 641; 6…

I. Dwelling in heaven, poet. designation of a deity, a god, Enn. l. l.; Verg. A. 2, 641; 6, 554; 6, 787; Ov. M. 1, 174; 8, 637; Val. Fl. 5, 111; App. de Deo Socr. 6.—

⚖ II. A worshipper of the heavens, Cod. Th. 16, 5, 43; 16, 8, 19; Cod. Just. 1, 9; cf. Juv. …

II. A worshipper of the heavens, Cod. Th. 16, 5, 43; 16, 8, 19; Cod. Just. 1, 9; cf. Juv. 14, 97.

Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.

Abrir el lema caelicola en página aparte

Voces que citan los mismos pasajes (1)

INTIMATA×1

Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. CÆLICOLÆ, p. 210 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑