BISSEXTVS
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)BISSEXTVS est post quatuor annos unus dies adiectus. Crescit enimper singulos menses quarta pars assis. At ubi quarto anno assem compleuerit, BISSEXTILEM annum facit. Dictus autem BISSEXTVS, quia bis sexies ductus ASSEM facit, quod est umus dies. Vtrumque diem illum pro uno haberi, utroque loco ex Pandectis adducto traditur. Quod uero scribit Isidorus, id ex parte uerum, ex parte falsum est. Nam BISSEXTI quidem ab eo prodita definitio recta est: notatio uero uitiosa. Inde enim BISSEXTO nomen, quod, quoanno intercalamus, bis sextum Kal. Martias computamus. BISSEXTVM autem non alium, quam ipsum silium Cæsarem, patrem ciet, ab eoque auctore originem ducit. Is enim, quemadmodum Macrob. Saturn. I, i4. tradit, ad numerum solis, qui diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum direxit, ut dies, quibus sol Zodiacum lustrat, annum efficerent: at ne quadrans deesset, statuit, ut quarto quoque anno unus intercalaretur dies, eo scilicet mense ac loco, quo etiam apud ueteres mensis intercalabatur, id est, ante quinque ultimos mensis Februarii dies. Idque BISSEXTVM censuit nominandum Quod et Censorinus de die Nat. cap. XX. de eodem Cæsare agens, confirmat his uerbis: Præterea pro quadrante diei, qui anmam uerum fuppleturus uidebatur, instituit, ut peracto quadriennii circuitu, dies onus, ubi mensis quondam solebat, post Terminalia intercalaretur: quod nunc BISSEXTVM uocant Quæ quum ita se habeant, mirum est, quod Ausonius in quintum annum BISSEXTVM reicit, quum quarto quoque anno contingat. Verba eius sidyll. XIV. v. i2. sunt hu- /modi: Quaduantemque diei: quinto qui protinus anno, Mense Numæ extremo, nomen capit EMBOLIMÆL Qua in re labi eum et errare, quidam adfirmæ ausi sunt: quasi uero tam crassus error tanto uati obici posset. Equidem indefensum eum, et inaudita caussa damnari non patiar. Nec enim fallitur Ausonius: falluntur potius, qui eius uerba aut non capiunt, aut male accipiunt. Hoc siquidem ille sensit: quadrantem illum diei, qui quadriennio collectus unum diem efficit, in BISSEXTVM cogi quinto quoque anno incipiente, plane non exacto anno. Sed quia alienæ rei nemo idoneus defensor est absque satisdatione: Iocupletem reum dabo Macrobium, qui eum ab hac reprehensionis nota uindicet. Etenim de uitio, a sacerdotibus circa intercalarem diem post excessum Iulii Cæsaris commisio, tractans: Nam quum, ait, oporteret diem, qui ex quadrantibus confit, quarto quoque anno confecto, et antequam quintus inciperet, intercalari: illi, quarto non peracto, sed incipiente intercalabant. Hlc error sex et triginta annis permansit, quibus annis intercalati sunt dies duodecim, quum debueriut iutercalaui nouem Sed hune quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit: ot ĩlli tres dies, qui per annos triginta et sex uitio fsicerdotalis sestinationis excreuerant, sequentibus annis duodecim, nullo die inteucalato deuouauentur. Post hoc unum diem, secundum ordinationem Cæsaris, quinto quoque incipiente amo intercalari iussit. Verum in alienas mathematicorum possessiones longius irruere, instituti meĩ non est. Ilud tantum obiter adnotabo, uulgi sermone tritum de infausto BISSEX- Ti omine prouerbium, a paganis, quorum animos ea superstitio occupabat, ortum uideri Quod me Ammianus Marcellinus docuit, qui Libro XXVI. cap. I. de Valentiniano, ad imperii culmen euecto, loquens: Nec uideri, ait, die secundo, nec prodire in medium uoluit, BISSEXTVM uitans Februarii mensis, tunc illucescens, quod aliquoties rei Romanæ fuisle cognorat infaustum Et paullo post de BISSEXTO sentiens: Llapso, inquit, die parum apto ad inchoandam rerum magnitudinem, ut quidam existimant. Infaustum BISSEXTVM rei Romanæ fuisse, et Macrob. Saturnal. I, 13. notauit. Immo non solum diem istum, sed er totum annum, in quem BISSEXTVS incidebat infaustum esse existimabant, adeo, ut Augustinus £pist. CXIX ad Ianuarium, rideat eos, qui superstitiose dicere solebant: Non plantem hoc anno uineam, quia BISSEXTVS est Notarunt hæe Lindenbr. et Hacr. Vales. ad hunc Ammiani locum p- 344. HEIN.
Diccionario de Derecho Romano (Reus, 1982) (1 cabecera(s), 0 relacionadas)
Leer las definiciones (pide clave)
Lexica: Lewis & Short (s.v. bissextus)
Lewis & Short s.v. bissextus
bissextus, v. bisextus.
Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. BISSEXTVS, p. 197 del PDF.
