Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › T › TRANSLATITIVS

TRANSLATITIVS

p. 1391 del PDF · ver la página · 0 tramo(s) con nota de Heineccio
BrissonTRANSLATITIVS, A, VM. TRANSLATITIE edicta dicebantur, quæ ex ueteri et recepto iure, eoque quod antea obtinebat, componebantur: siue quæ ex urbano edicto in prouinciale transferebantur, quia in prouincia sæpe in iure dicundo repetere solebant, quæ prius in urbe edixerant. Cic. lib. I in Verrem cap. XLIV. extr. In re tam usitata satis est, ostendere, omnes antea ita ius dixisse, et hoc uetus edictum TR ANSLATITIVMQVE esse. Cognoscite aliud hominis in re ueteri edictum nouum. Idem lib. IIL. ad Attic. episi. a3. iterum caput est translatitium de impunitate, si quid contra alias leges eius legis ergo fatum sit. Erat enim hoc caput ex antiquis legibus in Claudiam legem transscriptum. Insignior ille locus Ciceronis ex lib. III. ad diuers. epist. n. 10. st si quantum Romæ composui edictum, nihil addidi, nisi quoad publicani rogarunt, quum Samum ad me uenissent, ut de tuo edicto totidem uerbis transferrem in mtum. Diligentissime scriptum caput æst, quod pertinet etc. Hoc uero, ex quo suspicio nata est, me exquisisse aliquid, ne quo te offenderem, translatitium est. Gellius lib. 1II cap. penult. Hoc significat edictum, quo nunc quoque consules, qum Senatores in curiam uocant, seruandæ consuetudinis causa translatitio utuntur. Hoc sensu TRANSLATI- T 1VM funus dicit Sueton. in Neron. cap. XXXIIIL et TRANSLATITIVM ius, in Augusto cap. X. et TRANSLATITIE caussæ et breues apud eumdem in Neron, cap. VII.
Lexica: Lewis & Short (s.v. translatitius)

Lewis & Short s.v. translatitius

translātītĭus, v. translaticius.

Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.

Abrir el lema translatitius en página aparte

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. TRANSLATITIVS, p. 1391 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑