TELONEVM
BrissonTELONEVM. Canonem TELONEI apud Cassiodorum lib. V. Variar. epist. 39. legimus, Gothorumque regibus pensitatum fuisse inde intelligimus. Et plane TELONEA inter regalia ponuntur in constitutione Friderici Imperamris II. Feud. 56. Ad quam pertinet, quod Radeuicus lib. IV, de gestis Friderici cap. 5. ita scribit. Tam Episcopi, quam primates, uno ore, uno adsensu in manum Principis regalia reddere, primique resignantium Mediolanenses exsistere, requirentique de hoc igso iure quid esset, adiudicauerunt ductus, marchias, comitatus, consulatus, monetas, TELO- Fodrum autem quid esset, ut hoc obiter et extra rem propositam explicetur, Otho Frisingens. lib. IL àe gestis Friderici cap. i2. indicat, quo uerbo idem auctor lib. II. cap. æ3. utitur.
Lexica: Whitaker (s.v. telone)
Whitaker's Words N, raíz telone-: customs post; customs house (L+S); toll booth
Esta voz no está en Lewis & Short; glosa breve y aproximada de Words de William Whitaker (mk270/whitakers-words, de libre copia), por coincidencia de raíz: puede fallar con grafías de Brisson.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. TELONEVM, p. 1373 del PDF.
