Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › A › ATEIVSCAPITO

ATEIVSCAPITO

p. 176 del PDF · ver la página · 1 tramo(s) con nota de Heineccio
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)ATEIVSCAPITO, maximæ auctoritatis iurisconsultus, qui et consul fuit. ll. æ. s.47. D. de orig. iur. Eius consulatus sit mentio in l. 29. D. de ritu nupt. [D.23.2.29] Nec consulatum modo, sed alios quoque honores, gessit. Munacio namque Planco et C. silio Coss. quemadmodum Frontinus lib. II. de aquæduct. seribit curator aquarum factus est. Tibeiĩi deinde temporibus, Drusio et Norbano Flacco Coss. cum Tiberis, continuis imbribus auctus, per plana urbis stagnastet, eius coercendi cura eidem cum L. Aruntio mandata est, ut Tacitus Libro I Ann. cap. 706. 79. seribit. Verum operæ pretium est, de eo eiusdem Taciti lib. IIL. Annal. cap. v5. ueiba sul dicere, quæ ita habent: CAPITO ATEVS, de quo memoraui, principem in ciuitate locum surdus ciuilibus adsequutus, sed auo centurione, Sullano, patre practorio. Consulatum ei accelerauerat Augustus, uut Labeonem Autistium, iisdem artibus praccellentem, dignatione eius magistratus anteiret. Fuit certe ad obsequium principum, non sine adulationis reprehensione pronus, quo samam suam maculasse, dehonestasteque dicitur. Id adeo ex eo intelligitur, quod Tiberio uetante, L. Fannii, Equitis Romani nomen inter eos recipimmuum is magistrat tu: postularetur, quod esigiem principis ad usum promislcuum argenti uertisset, noster hic ATEVS, quemadmodum Tacitus annal. III, 70. memoriæ prodiũit, per libertatis speciem Imperatori blandiens, non debere patribus ius de reo cognoscendi statuendique eripi, censuit, nec tantum facinus impunitum relinquendum. Auctor est Suetonius de illusiu. Grammat. cap. XXII. a M. Pomponio Marcello Tiberium in oratione reprehensum, adfirmante uero Capitone, uerbum, de quo quæstio erat, et Latinum esse, et, si non esset, futurum certe: dixisse Marcellum: Iam mentitur Capito. Tu enim, Cæsar, ciuitatem potes dare hominibus, uerbis non potes. Itaque quum se torum Principum seruitio mancipasset: Antistium Labeonem, æqualem suum, non minus, quam Horatius insaniæ arguebat. Ei rei testimonio est, quod Gellius Noẽt. XIII, i2. seriptum reliquit: Iu quadam epistola ATE 11 CAPITO- NIS scriptum legimus, Labeonem Antistium, legum atque morum populi Romani, iurisque ciuilis doctum adprime fuisse Sed agitabat, inquit, hominem libertas quædam nimia, atque uæcors: uique adeo, ut Augusto iam principe, et rempublicam obtinente, ratum tamen pensunique nihil haberet, nisi quod iustum sunctumque esie, in Romanis antiquitatibus legsict. Sane is diuini humanique iuris peritissimus fuit, et, si quis mihi sidem non habeat, Macrobio habeat, qui eum Libuo VI. Saturn. cap. 13. poutificii iuris inter primos peritum uocat. Argumento sunt eius libri. Gellius enim lib. I. cap. 6. uerba quedam, eius ex qumt librorum, quos DE IVRE PVNTIFICIO composuci at, citat. Festus quoque Pompeus es librum sextum VONTIFICALEM, Macrobius uero Libru Ill cap. io. librum cius DE IVRE SA- CRE ICIORVM loudat. COLLF CTANEORVM idem, an CONITCANEORVM libros scripserat. COLLECTANEA adpellantur apud Gellium Lib II. cap. 24. ex iisque librum I'l qui DF IVDICHS PVBLICIS inscriptus erat, idem Gellius lib. Il. cap. i4. citat, quem ego librum ab eodem auctore lib. X. cap. 6. significari crędiderim, quo loco COMMENTARIVM DE PVBLI cis Iu picis Capitonis laudat. At in eiusdem Gellii codicibus Libro XX. cap. æ et apud Non. Marcellum in uoce siticiues CONIECTANEA adpellantur. Eius quoque Epistolas Gellius Noct. XIII, ia. laudat. Seripserat et librum DE OFFICIO SENATORIS, teste eodem Gellio lib. IV. cap. æ0. Citatur et a Plinio Hist. nat. XIV, 3&. sed apud eum lib. II. cap. 24. corruptum eius nomen est Citatur et nomine CAPITONIS ATEII a Festo in uerbis Porcam, Propudianus, Reus promittendi et Rutilæ. Rursus ATEII CAPITONIS nomine a Proculo, in l. 13. s. I. D. de seru. urban. præd. [D.8.2.13.1] et ATEII nomine. in I. 7. ult. D. de iure dot. et l. 30. §. ult. D. de legat. II. ATEIVS, Seruium respondisse, scripsit. L. 39.5. ult. D, de aur. arg. leg. Apud ATEIVM relatum est. l. 2. 4. D. de aqu. et aqu. pluu. are. Docte hæc ac diligenter scripta sunt: quibus tamen non possum quin duas subungam obseruationes. Altera ad eius consulatum pertinet. Quamuis enim de eo et Tacitus et Pomponius et Vlpianus testentur: tamen in quem annum ille inciderit, aut incidere potuerit, incertissimum est. Nam ex Pomponio L. 2. 47. D. de orig. iur. patet, Labeonem oblatum sibi consulatum ideo adspernatum esse, quia non ordinarius, sed suspectus consul designandus esset, atque inde colligi posie uidetur. Capitonem ordinarium fuisse, eamque indignationis causfam habuisse Labeonem, quod Capitone deterioris conditionis esse iuberetur. At fasti Capitonis nomen nusquam præferunt. Quod enim Muretus in Not. ad d. I. 2. 473. Capitonis consulatum reperisse sibi uidetur in fastis anno ab V. C. DCCLXIV in eo magnopere ille falsus est Eo enim fasces quidem tenuit Capito quidam, collega Germanico Cæsare, non àutem noster, sed C. Fonteius Capito. Dicendum ergo potius, Ateium Capitonem non ordinarium sed suspectum fuisse, et quidem ex Kal. Iul. anni ab V. C. DCCLVIII. Nam iis mensibus illum consulem cum C. Vibio Postumo laudat marmor apud Gruter. Inscr. 897. n. et aliud). io-æ, 2. Vid. Perizon. Animadu. Hist. cap. IL p. 19. Almeloueen Fast. consular. p. 66. Alterum, quod monendum duxi, hoc esto, quod ex Gellio non pateat, Lbeonem ab Ateio pro insano habitum. Aliud enim est uæcordis libertatis studium alicui tribuere, aliud pro insano quem habere. Immo ne Horatium quidem Labeonem pro insano traduxisse, supra in ANTISTIO Ostendimus. Ceterum Ateium nostrum inter uiuos esse desiisse anno ab V. C. DCCLXXV. ex Tacit. Annal. III, 75. discimus. HEIN.
Pasajes citados (2)
LugarJurista y obra / emperadorTítulo
D.23.2.29Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et PapiamDe ritu nuptiarum — De las nupcias
D.8.2.13Proculus libro secundo epistularumDe servitutibus prædiorum urbanorum — De las servidumbres de predios urbanos

Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.

Voces que citan los mismos pasajes (8)

ACVS×1 BALNEA×1 FLAVIVSMELA×1 ILLICITA×1 MATRIMONIVM×1 PICTORIVS×1 QVAERERE×1 SENTENEE×1

Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. ATEIVSCAPITO, p. 176 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑