PEGASIANVS
BrissonPEGASIANVS, A, VM. PEGASIANVM SC. Pegaso et Pusione Coss Vespasiani Augusti temporibus factum. s. 5. et 6. Inftit. de fideicomm. heredit. Cuius tria capita inuenio unum, Vt el, qui rogatus esset hereditatem restituere, perinde liceret quartam partem retinere, atque lege Falcidia ex legatis retinere concedebatur. Alterum, quo ex singulis quoque rebus, quæ per fideicommissum relinquerentur, eadem retentio permissa erat. Tertium et quidem præcipuum erat, quo couetur, ut si recusaret scriptus heres adire hereditatem, ob id, quod diceret, sibi suspectam esse quasi damnosam: desiderante eo, cui restituere rogatus erat, iussu prætoris adire, et restituere hereditatem cogeretur, perindeque ei ethn eum, qui reciperet hereditatem, actiones darentur, ac si ex Trebelliano SC. restituta fuisset. Et Trebelliano quidem SC. locus erat, si non plus quam dodrantem hereditatis scriptus heres restituere rogatus esset: quo casu el et in eum, quj hereditatem recipiebat, tamquam in heredem ex eo SC. actiones heredjtariæ pro rata parte transibant. PEGAS IAND uero locus erat, sfi plus quam dodrantem, uel etiam plus. quam totam hereditatem restituere rogatus esset: ac quarta retenta, si hereditatem restituisset, quasi partis et pro parte stipulationes interponebantut. Verum Iustinianus hoc exploso, totam. eius vim in SC. Trebellianum transtulit. Quæ omnia ex Vlpiano tit. XXVI Regul. et Paullo, lib. IV. Sentent. tit. 4. Iustiniani Institutionibus, tit. de fideicomm. heredit. et Ia. s. 6. C. de uet. iur. enucl. sumssse me ingenue profiteor.
Diccionario de Derecho Romano (Reus, 1982) (1 cabecera(s), 0 relacionadas)
Leer las definiciones (pide clave)
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. PEGASIANVS, p. 1088 del PDF.
