MAROCI
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)MARCI. MAROCORVM Iana nter species uectigales recensetur, et fuco et capillis Indicis ⟦griego⟧ s. 7. D. de public. et uectigal. De ea omnia incerta ac ambigua esse, docuit. A. Corn. uan Bynkersh. Obseru. iur. lib. IV.cap. 5. ubi postremo uero simillimum putat, Marocorum uerbo intelligi populum uel regionem, cuius memoria exciderit. Inter Indiæ populos Plinius lib. VI.cap.20. numerat et Marohas uel Maroas, eosque, liberos et rerum expertes, montium tractus iuxta Oceanum occolere scribit. Potuerunt ibi uel oues molliore lana præditæ, uel arbores lanigeræ, quarum India, teste Strabone, Libro XV. Geogr. p. ii6. fuit feracissima, nasci, unde desumta lanugo lanæ Maroharum, Mauocharum, uel MA RO CARVM obtinuerit. HEIN.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. MAROCI, p. 867 del PDF.
