Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › M › MALABATHRVM

MALABATHRVM

p. 840 del PDF · ver la página · 1 tramo(s) con nota de Heineccio
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)MALABATHRVM, quod inter species, ad uectigal pertinentes numeratur in I ælæ 5-1. fi LIBE S. 7. D. de public. et uectiz. Dioscorides lib. I. cap. n. folium esse sui generis scribit, quod Indicæ gignunt paludes, lentis palustris modo, jnnatans aquis sine radice: quod collectum statim lino transsuebatur, et siccatum recondebatur. Plin. lib. XII. cap. 26. Dat et MALABA THRVMS yria, arborem folio conuoluto, arido colore, ex quo exprimitur oleum ad unguenta. Fertilior est eiusdem Ægyptus: laudatius tamen ex India uenit. In paludibus ibi nasci, tradunt, lentis modo: odoratius croco, nigricans, scabrumque, quodam salis gustu Meminit MALABATHRI idem auctor Libro XIV. cap. 16. et lib. XXIII. cap. Horatius quoque lib. I. Od. 6. tinctos Assyrio MALABATHRO capillos dixit. Inde M ALABATHRATI, qui MALABATHRI oleo delibati sunt, apud Sidon. Apollin. lib. VIII. Epist.33 Accuratissime de MALABATHRO egit Isaac. Vossius ad Pomp. Mel. lib. III. cap. 7. Quæ enim de eodem erudite disserit Claud. Salmas. aà Solin p. 755. ĩis permulta aliena admixta esse animaduertimus. Adde supra: FOLIVM pentasphacrum. HEIN.
Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. MALABATHRVM, p. 840 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑