Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)MAIVMA, gens indecori spectaculi fuit, de quo l. un. C. de Malum, l. 2. C. Theod. eod. tit. quod Suida Tomo II p. 481. ita describitur: Tsauiryugis iseuo v 75 Pęun nœ0 7 Maio ⟦griego⟧ v, Tĩv Æuoum Ogau. õi ⟦griego⟧ ielxrro iv æu danartso-sduu d- ⟦griego⟧ ses. õe nœ; Maisuãs õ nũ nodu- ⟦griego⟧ Festiuitas fuit Romæ, Maio mense celebrari solita, quo principes ciuitatis l Ostiam, urbem maritimam se conserentes, uoluptatibus et deliciis indulgebant, alter alterum in aquas coniicientes. Vnde et festi illius tempus Maiumas uocatum fuit. Remittit hic nos additionum auctor To ad Alciat. lib. V. Parerg. cap. 5. et, qui illi pro thesauro est, Iac. Gothofredi Comment. in Cod. Theodos lib. XV. tit. 6 p. 359. Tom. VI. qui Libanii et Iuliani, 78 ⟦griego⟧ testimoniis recte demonstrat, ipsos paganos hanc sollemnitatem, tamquam ⟦griego⟧ dies festos pessimos damnasse. Intermixtæ enim maribus feminæ promiscue natabant in aquis, nihilque flagitii prætermittebant. Vocabulum alii a Maio mense, alil a Maia uel Maiuma deriuant. Alii istud ludicrum ad Maiumæ sacra pertinuisse plane negant, idque a Syris primum institutum, postea ad alios prouinciales transiisse existimant, ac proinde et ĩpsum uocabulum ab Hebræo E=, quod aquam significat arcessunt. Præter Iac. Gothofredum, et Barth. Barrientum Silu. adnot. cap. XVIL de eo maiumæ ludicro eruditissime egit Andr Riuinus diatriba singulari de Maiumis, maicampis et Roncaliis a Io. Ge. Græuio in Syntagm. uar. Disf. rariorum p. 337. recusa. HEIN.
Diccionario de Derecho Romano (Reus, 1982) (1 cabecera(s), 0 relacionadas)
⚖ I. a great popular festival on the Tiber in the month of May, a kind of mock sea-fight, Co…
I. a great popular festival on the Tiber in the month of May, a kind of mock sea-fight, Cod. Th. 5, 6, 1; 5, 6, 2.
Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.