Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › L › LVGDVNENSIS

LVGDVNENSIS

p. 821 del PDF · ver la página · 1 pasaje(s) en griego · 0 tramo(s) con nota de Heineccio
BrissonLVGDVNENSIS colonia apud Senecam Epist. XC I. ex qua discimus, Neronianis temporibus eam urbem totam, quod vix post hominum memoriam oppido cuiquam acciderat, incendio ita absumtam, ut ad aream redigeretur: atque eo casu, eleganter, iuter urbem magnam et nullam unius tantum noctis interuallum intercessisse ait. Eademque Epistola de eadem urbe agens Seneca: Ciuitas, ait, arsit opulenta, ornamentumque prouincialium, quibus et inserta erat, et excepta: uni tamen imposita, et buic non altissimo monti. Ac deinde aliquot clausulis interiectis; Huic coloniæ ab origine centesimus annus est, ætas ne homini quidem extrema. Deducta, in hanc frequentiam loci oportunitate conualuit. Eusebius in Chronico interprete D. Hieronymo Olympiade CLXX XV 1I. Munacius Plancus, Ciceronis discipulus, orator insignis habetur: qui quum Galliam Romanam regeret, LVGDVNVM condidit. §. 2. LVGDVNENSES Galli, l. uit. D. de censib. LVGDVNENSIS, uel LYGDINENSIS legatus: L i. §. ult. D. de excusat. LVGDVNENSIS pro- Ccc cc 2 uinuincia; Vlpianus apud auctorem Collationis Legum Mosaic. et Roman. tit. XV. 5. 2. ⟦griego⟧ sau uocat Stephanus de urbibus. x v TF rn LVGVEKE, non est simpliciter amissus maritos, parentes, liberos, propinquos defslere, mortuosque lacrymis, ploratu et questu prosequi, sed hoc amplius eo nomine lugubria, seu luctus insignia sumere, gestare, aliaque moeroris indicia recepta dare, Paull. Sent. lib. I. tit. 21. s. 14. Qui LVGET, abstinere debet a conuiuiis, ornamentis, purpura, et alba ueste. Liu. lib. XXXIV. cap. 7. Quid aliud in luctu mulieres, quam purpuram atque aurum deponunt Quid, quum eluxerunt sumunt? Si quis in bello ceciderit, etsi corpus non compareat, LVGEBITVR: I. ult. D. de his, qui not. infl. [D.3.2.ult] LVGERI more maiorum non solebant hostes, perduellionis damnati, suspendiosi, nec qui manus sibi attulerant, non tædio uitæ, sed mala conscientia: l. 11. §. 1. D. de his, qui not. infam. [D.3.2.11.1] Minime maiores LVGENDVM putauerunt eum, qui ad patriam delendam et parentes et liberos interficiendos uenerit: l. 35. D. de relig. et sumt. fun. [D.11.7.35] In primis per annum, et olim per decem menses lugendus erat maritus, adeo, ut et eum, qui absentem accepit uxorem, deinde reũiens a coena juxta Tiberim periit, ab uxore LVGENDVM responsum sit. l. 6. D. de rit. nupt. [D.23.2.6] Seneca Episi. LXIII. Annum feminis ad LVGENDVM constituere maiores, non ut tamdiu LVGERENT, sed ne diutius. Plane si mulier post legitimum tempus uirum mortuum rescisset, ipsa die et sumebat Iugubria, et deponebat. I. à. D. de his, qui not. infam. Parentes et liberi utriusque sexus, nec non et ceteri adgnati, uel cognati, secundum pietatis rationem, et animi patientiam, prout quisque uò- Iuerit, LVGENDI sunt. l. 253. D. de his, qui not., infam. Parentes et silii maiores sex annis, anno LVGERI possunt, minores mense, mariti decem mensibus, et cognati proximioris gradus octo. Paull. lib. I. tit. æ1. 5. 13 Sponsæ nulla erat sponsi mortui necessitas imposita: l. 9. D. de his, qui not. infam [D.3.2.9] Viris quoque nullum legitimum tempus est, quia, ut Paullus ait, uiri uxores lugere non compellebantur. 4. I 9. eod. tit.
Pasajes citados (4)
LugarJurista y obra / emperadorTítulo
D.3.2.11Ulpianus libro sexto ad edictumDe his qui notantur infamia — De los que son tachados de infamia
D.11.7.35Marcellus libro quinto digestorumDe religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat — De los lugares religiosos y de los gastos funerarios
D.23.2.6Ulpianus libro trigesimo quinto ad SabinumDe ritu nuptiarum — De las nupcias
D.3.2.9Paulus libro quinto ad edictumDe his qui notantur infamia — De los que son tachados de infamia

Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.

Voces que citan los mismos pasajes (9)

COLLOCARE×2 AMOVERE×1 CINNA×1 MAIORES×1 MANDATVM×1 MOS×1 OBLIVISCI×1 ORATIO×1 PRAEOCCVPARE×1

Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. LVGDVNENSIS, p. 821 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑