BrissonHIPPOCOMVS, L 57 et l. 50. C. Theod. de curs. publ.[CTh.8.5.50] qui equos cursui publico destinatos et deseruientes curat Vocabulum Græcum est, quo et Xenoph. lib. II. Hist. Græc. et Plutarch. in libello an seni sit gerenda respubl utuntur. Ex utraque autem constitutione HIP o C o- MOS sagatos, seu in sagis suisle, adparet. HIPPOCRATE S. Propter auctoritatem HIPPOCRATIS iam receptum est, septimo mense nasci perfectum partum. l. 12. D. de statu homin.[D.1.5.12] HIPPOCRATES scripsit: L3.suit. D. de suis et legit. hered. Plin. lib. XXIX. cap. cap. I. HIPPOCRATES genitus est in insula Co, inprimis clara et ualida, et Æsculapio dicata. Idem lib. VII. cap. 58 HIPPOCRATEM principem medicinæ uocat. Eius etiam laudes et elogia uide apud eumdem Plin. lib. VII. cap. 37- Quinctilian. lib. III. cap. 6. Macrob. lib. I. in Somn. Scip. cap. 6. Strabonem lib. XIV. p. 622. et Suidam. Quæ nos olim, quum publicam Regii oratoris personam sustineremus, in celebri illa et il- Iustri, quæ contra pseudomedicos frequenti auditorio agitata caussa est, plenius exsequuti sumus: quo nomine quantam a medicorum schola gratiam inierimus, testatum ea reliquit decreto suo, quod ad memoriam posteri temporis sempiternam de uniuersi collegii sententia in honorem nominis mei, salutisque tutelam factum est, quo post hominum memoriam honorificentius nullum in eorum tabulas publicas relatum est.
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Lexica: Lewis & Short (s.v. hippocomus)
Lewis & Shorts.v.hippocomus
hippŏcŏmus, i, m., = ἱπποκόμος,
⚖ I. a groom, Cod. Th. 8, 5, 37.
I. a groom, Cod. Th. 8, 5, 37.
Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.