BrissonABROGARE, DEROGARE, EXROGARE, OBROGARE, SVBROGA diuersam habent separatamque in antiquorum auctorum libris significationem. Cicero lib. III. ad Attic. Epist. I. Octo nostri Tribuni pleb. capus posuerunt hoc: Si quid in hac rogatione scriptum st, quod per leges plebisue scita, hoc est, quod per legem Clodiam promuigare, ABROGARE, DEROGARE, OBROGARE, sine fraude sua non liceat. Idem lib. III. de republ. apud Lactant. lib. VI. cap. 8, prout legendum censeo, Huic legi nec OBROGARI sas est, nec DEROGARI ex hac alianid licet, neque tora ABROGARI potest. Idem lib. II. ad Herenn. cap. io: Quod ea lex sentiat, cui legi OBROGATVM aut DEROGATVM sir. Et eodem loco Num qua OBROGATIO aut DEROGATIO sit. Liu. IX, 34. Vti duæ contrariæ leges sunt, semper antiquat OBROGAT noua. Sic enim in uetusto codice scriptum reperi. ABROGATVR uero legi, interprete Modestino, quum lex prorsus tollitur; DEROGATVR, quum pars detrahitur. l io2. D. de uerb. signif. Vlpianus Tit. I. S. 3. Lex aut ROGATVR, id est, fertur: aut ABROGATVR, id est, prior lex tollitur: aut EROGAT.- TVR, id est, pars primæ legis tollitur: aut SVBROGATVR, id est, adiicitur aliquid primæ legi: aut OBROGATVR, iĩd est, mutatur aliquid ex prima lege. Festus autem, DEROGARE, ait, esse detrahere, ESROGARE, ex lege uetere aliquid eximere per legem nouam, OBROGARE legis prioris infirmandæ caussa legem aliam serere Non ergo semper eodem modo loquuti sunt ueteres. Accuratius tamen aliis Vlpianus distinxit, tamquam iurisconsultus, et proprietatis uerborum studiosus. Ita recte Schulting. Iurispr. uet. anteiustin. p. 56. OBROGANDI autem uerbum duobus Iocis apud Suetonium loco morum restituendum, moneo. In Iulio namque cap. XXVIII. ueteres codices habent: Quando nec plebiscito Pompilius postea OBROGASSET. In Claudio uero cap. XIII. perperam recentiores codices habent: Capiti Papiæ legis, a Tiberio Cæsare, quasi sexagenarii generare non possent, edicto abrogauit: quum legendum sit: edicto OBROGAVIT. Quintilian. Declam: CCLXIV: Quoties de iure populi agitur apud populim, cui mutare, cui OBROGARE, cui ferre, quas uelit, rogationes licet. 4b. 2. Quamuis uero omnia hæc uerba originem debeant rogationi magistratus, quæ fiebat in comitiis, quoties lex uel ferenda, uel tollenda uel mutanda erat, ac proinde; et et magistratus, imperium, iurisdictio cui ABROGARI diceretur: Cic. pro Milone cap. XXVII. de Osfe. III, o. Valer. Max. VII, 7. 6. tamen leges non solum suffragio legislatorum, sed etiam TACITO CONSENSV omnium, per desuetudinem ABROGANTVR. l32. 5. 1. in sine D. de legib. NVEIN.
Lexica: Lewis & Short (s.v. abrogo)
Elementary Latin Dictionarys.v.abrogo: ab-rogō āvī, ātus, āre, of a law, ¶2 0. to repeal, annul, abrogate: plebiscitum, L.: leges censere abrogandas: alicui magistratum, to depose from: imperium regi, L.: de abrogando Q. Fabi imperio, L.: quibus abroges fidem iuris iurandi responde, refuse credence on oath: minium scriptis meis, to detract from, O.
Lewis & Shorts.v.abrogo
ab-rŏgo, āvi, ātum, 1, v. a.
⚖ I. Lit., polit. t. t.: to annul in all its parts a law now in force, to repeal, to abrogat…
I. Lit., polit. t. t.: to annul in all its parts a law now in force, to repeal, to abrogate wholly (whereas derogo means to abrogate partly and abrogo to counteract; v. these verbs), = ἀποκυρόω: rogando legem tollere, Front. Diff. 2195 P.; v. rogo (very freq. in Cic.): huic legi nec obrogari fas est, neque derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest, this law cannot be invalidated by an opposing one, nor modified by restrictions, nor wholly repealed, Cic. Rep. 3, 22, from which example (cf. also id. ib. 2, 37; id. Att. 3, 23, 2, and many others in Liv.) it is evident that abrogare was constr. in the classical period with acc., and not, as later, with dat.; cf. Liv. 9, 34 Drak.—
B. Of a civil office: magistratum alicui, to take it from one, to recall it: si tibi magistratum abrogāsset, Cic. Verr. 2, 2, 57; id. Dom. 83; so id. Off. 3, 10: Cato legem promulgavit de imperio Lentulo abrogando, id. Q. Fr. 2, 3, 1 (so the correct read., not Lentuli).—
II. Trop., in gen., to take away, to deprive of: male fidem servando illis quoque abrogant…
II. Trop., in gen., to take away, to deprive of: male fidem servando illis quoque abrogant fidem, deprive others of credit, Plaut. Trin. 4, 4, 41; so Cic. Rosc. Com. 15; id. Ac. 2, 11; Auct. ad Her. 1, 10.
Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.