Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › A › AGENTIVM

AGENTIVM

p. 120 del PDF · ver la página · 4 pasaje(s) en griego · 1 tramo(s) con nota de Heineccio
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)AGENTIVM in rebus crebra fit in libris codicis mentio, nec non apud Ammian. Marcellinum lib. XV. cap. 3. lib. XVI. cap. V. et in Symmachi Epistolis aliquoties, et apud Ambros. lib. V. et Posidon. inuita B. Augustini. Hos principibus uaria ministeria in prouinciis præbuisse, constat. Nam er curis agendis, et euectionibus publici cursus obsequium præstabant. I. 2. l. ult. C. de curios. [C.12.22.ult] et station. Officio quoque præsidum, procos. uicarjorum, ducum, princeps de schola agentium in rebus deputabatur. I. un. C. in quib. causs. milit. fori præsc. uti non poss AGENTES autem in rebus Vetus Glossarium ⟦griego⟧ uertit, fortassis, quod Magistro officiorum subessent. sde his AGENTIBVS in rebus exquisite Pancirol. lib. I. Notit. Iny. cap. LXIV.] Sed hæc quidem vix sufficiunt, ut, 9 quales fuerint illi AGENTES in rebus, accurate inde intelligatur. Rem omnem dixisse uidetur Hieronymus ad Abdiam cap. I dum eos, qui ætate sua A- GENTES in rebus uelueredarii dicebantur, ueteribus frumentarios nominatos fuisse, obseruat. De his frumentariis accuratissime egit Salmasius aà Script. Hist Aug. p. æ7. eos res nouas nunciasse Cæsaribus, dictos ideo dæ ⟦griego⟧ ac proinde simul præfuisse rei uehiculariæ, et transuehendæ annonæ militaris curam habuisse, præterea, si quid turbidi esset in prouinciis, uel si magistratus non facerent ęfficium, id omne renlisse ad principem, qui pleraque noua per frumentarios accipiebat. Spartian. Hadr. cap. XI. Quum ergo horum officia postea in agentes in rebus translata fuerint: non non mirum est, eadem omnia inter horum officia recenser. Obseruat sane Hadr. Vales. aà Ammian. Maucellin. P 55. ex Libanio, Prisco aliisque sæculi quarti scriptoribus, eos edicta, nomina Consulum, uictorias Augustorum, prouincialibus nunciasse: dictosque inde esse ⟦griego⟧ Eosdem, in prouinciis positos, explorasse, et scrutatos, si quod aduersus principem nefarium consilium iniretur, atque hos proprie curiosos dictos, uel ⟦griego⟧. Reliqua, quæ de eo hominum genere dicenda erant, iam a Pancirolo, Iac. Gutherio, similibusque scriptoribus occupata sunt. Hic addendum tantummodo, uarios fuisle huius militiæ gradus, uaria agentium genera. Alii enim erant tribuni scholarum, alii primicerii, alii senatores, ducenarii, centenarii, hiarchi, circitores, equites, tirones. Sic quidam eorum curiosi, quidam principes agentium in rebus dicebantur, de quibus omnibus Cuiac. Comment. ad lib. XII. Codic. Iuftin. tit. XI. XX. XXI. XXII. Tomo IL. Op. p. 06. 5206. 929. et 233. HEIN.
Diccionario de Derecho Romano (Reus, 1982) (1 cabecera(s), 24 relacionadas)

Leer las definiciones (pide clave)

Lexica: Lewis & Short (s.v. agens)

Elementary Latin Dictionary s.v. agens: agēns entis, adj. ¶2 0. P. of ago, effective, powerful: imagines.

Lewis & Short s.v. agens

ăgens, entis, v. ago, P. a.

Lewis & Short, A Latin Dictionary (1879), y Lewis, An Elementary Latin Dictionary (1890), en la edición digital de la Perseus Digital Library (PerseusDL/lexica, CC BY-SA 4.0). Las entradas se ordenan poniendo primero las de sentido jurídico; ⚖ marca los sentidos con vocabulario jurídico. La voz se ha buscado por su lema probable; compárala con el texto de Brisson.

Abrir el lema agens en página aparte

Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. AGENTIVM, p. 120 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑