Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Quaerere › Index › E › EIVGRARE

EIVGRARE

p. 448 del PDF · ver la página · 0 tramo(s) con nota de Heineccio
BrissonEIVGRARE bonæm copiam, est iurare, sibi copiam non esse æris alieni difsoluendi. Cicero lib. IX, ad famil. Epist. 15. Tu autem, quod mihi bonam copiam EIVRES, nihilest. Tumenim, quum rem habebas, quæstiunculis te faciebam attentiorem. Cuius loci auctoritate fretus, olim restituendum hoc uerbum in Varrone, monui, unius litteræ ademtione ibi decurtatumm Varronis enim lib. VI. de Lat. lingu. uerba sunt hæc: Liber, qui operas suas in seruitute pro pecunia, quam debeat, dat, dum solueret, nexus uocatur. Hoc C. Popillio (Poetelio) rogante, Sulla dictatore, sublatum, ne fieret: et onmes, qui bonam copiam IVRARENT, ne essent nexi, dissoluti. Vbi sensus non constabit, nisi ELVRARENT legas, id est, si iureiurando negarent, sibi facultatem dari, eo se ære liberandi. Adiuuat nos Festus libro V. quo EIVRATIONEM significare ait, non posse id, quod desideratur, præstari.
Citar

Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. EIVGRARE, p. 448 del PDF.

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑