DVPLOMA
BrissonDVPLOMA, uel DIPLOMA. Ita dicuntur a principe emissæ litteræ. I. æ7. ult. D. de leg. Corn. de fal. In primis uero, quæ ad usurpationem cursus publici concedebantur, et sine quibus nemini ille patebat. Plutarch. in Galba p. 56: ⟦griego⟧ ait, ⟦griego⟧ roulsouru Tẽ ⟦griego⟧, n”? TE RV*Au din urc ⟦griego⟧ mò© dęx r]; àu uolj; ⟦griego⟧ uols mgomoundis ⟦griego⟧ Vbiiam seruos publicos destinauant consules ad deferendum Imperatori SC. et consignata dederant DVPLO MATA, quorum signo cuiusque oppidi magistratus per dispositos currus tabellariorum cursum accelerant. Idem in Othone p. 16. ⟦griego⟧ nopu&iv; eis ⟦griego⟧ Immo Claudius Rufus in Hispaniam tradit portata DIPLOMATA, quibus tabellarios dimittunt. Sic Tacit. lib. II. Hist. cap. 54post Bebriacensem pugnam narrans, Cenum libertum Neronis mentitum fuisse, superuentu decimæ quartæ legionis Vitellianos cæsos: Caussa, ait, fingendi fuit, ut DIPLOMATA Othonis, quæ negligebantur, lætiore nuncio reualescerent: eumque huiusmodi mendacio rapidum in urbem uectum fuisse. Capitolinus in Pertinace cap. IL. Dein præfectus cohortis in Syriam profectus, T. Aurelio imperatore, a præside Syriæ, quod sine DIPLOMATIBVS cursum usurpauerat, pedibus ab Antiochia ad legionem suam iter facere coactus est. Itaque Plinius lib. X. pen. Traiano se excusat, quod uxori suæ, ad adiuuandam itineris celeritatem, DIPLOMATA officio suo data commodassettc. Meminit DIPLOMATVM (uel potius ⟦griego⟧ obsignatarum duplicibus tabellis litterarum) et Herodian. lib. VII cap. 6. Tertullian. in Apologet. Cap XXV: O nuncios tardos, et somniculosa DIPLOMATA! Symmach. lib. V. Epist. 35. Ad huius celebritatem uoto alacri cucurrissem, nist DIPLOMATIS sacri tarda perlatio arctasset interuallum dierum. Ex quibus patent illa uerba Vlpiani in I 53v S. 2. D. àe uerb. obl. Quoa st DVPLOMATE uusus, uel felici nauigatione, maturius, quam quisque peruenerit Ephesum. Ioannes Sarisber. iu carm. Euchetico Polycratico præmisso v. 14. Accelera gressus, tanto DIPLOMATE per- &gens Rich. de Buri, Episcopus Dunelmensis in Philobiblo: Quarum facultatum itinera dispendioso compendio dammosoque DIPLOMATE transmeantes, in sacrum Mosem manus iniiciunt uiolentas. Dicta autem creduntur DIPLOMATA a duplicatis tabellis. Eoque adlusisse dicitur Ouidius amor I, 12. v. 27. quum ait: Tunc ego uos duplices rebus pro nomine sensi.
Lexica: Whitaker (s.v. duplo)
Whitaker's Words ADV, raíz duplo-: doubly; in a double sense
Esta voz no está en Lewis & Short; glosa breve y aproximada de Words de William Whitaker (mk270/whitakers-words, de libre copia), por coincidencia de raíz: puede fallar con grafías de Brisson.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. DVPLOMA, p. 433 del PDF.
