DEDITITIVS
BrissonDEDITITIVS, libertus, de quo Iustinianus S. 3. Iust. de libertin. l. un. C. de Latin libert. toll. tit. C. de deditit. libert. toll et Nouell LXXVII. DEDITITIORVM autem numero erant olim, qui poenæ caussa uincti a domino, quibusue stigmata inusta, quiue propter noxiam torti, nocentesue inuenti aut traditi, ut ferro uel cum bestiis R IV. 301 depugnarent, uel in custodiam coniecti, deinde quoquomodo manumissi. Vlpian. tit. I. s. i. tit. VII. S. 4. tit. XXII, 2. Caius Instit. lib. I. tit. I. pr. et 5. 3. ubi ait: DEDITITII sunt, qui post admissa crimina suppliciis subditi, et publice pro criminibus cæsi sunt, aut in quorum facie uel corpore quæcumque indicia, aut igne, aut ferro impressa sunt, ur deleri non possint. Ita DEDITITIOS accipe apud Tertullian. in libro de pallio cap. IV. Theophilus ad g. ult. Inst. de libert. superiori interpretationi consentiens, ita adpellatos scribit ad exemplum peregrinorum, qui a Romanis uicti, iterum rebellassent, quos priscis temporibus DEDITITIOS uocarint.
Lexica: Whitaker (s.v. dedititi)
Whitaker's Words N, raíz dedititi-: prisoners of war, captives (the surrendered)
Esta voz no está en Lewis & Short; glosa breve y aproximada de Words de William Whitaker (mk270/whitakers-words, de libre copia), por coincidencia de raíz: puede fallar con grafías de Brisson.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. DEDITITIVS, p. 367 del PDF.
