DACTIA
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)DACTIA prouincia, enius fit mentio, uit. C. de diuers. offic. duplex fuit, una mediterranea, altera ripensis. Nouell. CXXXI cap. 3. Meminit RIPENSIS et Ammianus Marcell. lib. XXVI. cap. 7. &x eaque oriundum fuisse Aurelianum Imperatorem, Eutropius lib. IX. cap. g. scribit Daciam autem prouinciam trans Danubium a Traiano constitutam, sublato exercitu, et traductis prouincialibus, reliquit idem Aurelianus, desperans, eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia collocauit, adpellauitque suam DACIAM, quæ nunc duas Moesiasũiuidit, quemadmodum auctor est Vopiscus in Aureliano. cap. XXXIX. Eutrop. lib. IX. cap. 9. Prouinciam DACIAM, quam Traianus ultra Danubium fecerat, intermisit, uastato omni Iilyrico, et in Moesia collocauit: et est in dextra Danubio in mare fluenti, quum antea fuerit in lacua, DACTYLIOTHECA, anulorum caussa paratam thecam significat. 52. 5. 8. l. 53. D. de legat. III. [D.32.1.53] I. D. de furt. Plin. lib. XXXVI. cap. I. Gemmuas plures, (quod peregrino nomine adpellant DACTYLIO THE CAM,) primus omnju um habuit priuignus Sullæ, Scaurus Erant eæ ci stellæ elegantioris operis, et plerumque eburnæ. Inuenal. Sar. XIII. Sardonychus, loculis quæ custoditur EVVEN. Plura notauit Kirchmann. àæe Anulis cap. XVII. p. 78. Elegans est, quam Corlæus suæ gemmarum ueterum collectioni præfixit, DACTYLIOTHECÆ inscriptio. HEIN.
Tramo que termina en HEIN. (nota de Heineccio)a DÆMON. DÆMONVM l 3.5. 1 D. de Episc. aud. pro idololatria. Erat enim hæc ueterum Christianorum consentiens opinio, dæmonas esse, quos colant pagani, eosque et simulacris inesse, et sacrificiorum nidore delectari, et oracula fundere, et uariis prodigiis miseris illuderee. Multa huc pertinentia habet Tertull. de Spectac. cap. XIII. Apologet. cap. XXII. et reliqui seriptores eccles. passim. HEIN.
Pasajes citados (1)
| Lugar | Jurista y obra / emperador | Título |
|---|---|---|
| D.32.1.53 | De legatis et fideicommissis — De los legados y fideicomisos (III) |
Inscripción y rúbrica según el texto crítico de BIA (Mommsen, Krueger). La traducción española del título es mía; solo la tienen los títulos del Digesto más citados.
Voces que citan los mismos pasajes (2)
MALVS×1 PRAECEPTIO×1
Se cuentan los pasajes del Digesto y del Código que ambas entradas citan; pasa el cursor (o mantén pulsado) sobre una voz para ver cuáles.
Citar
Brisson, B., De verborum quæ ad ius pertinent significatione, ed. I. G. Heineccius, Halle, 1743, s. v. DACTIA, p. 355 del PDF.
